PL 16, col. 382
De lapsu virginis consecratae (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
imago mea [(Psal. LXXII, 19, 20)] . Deletum est de libro
vitae nomen meum, facta sum sicut nectua in
domicilio, sicut passer unicus in aedificio: non est
qui consoletur me. Considero a 318 dextris, et
video quia non est qui agnoscat me
[(Psal. CI, 7 et
seq.)] Periit fuga a me, et non est qui requirat animam
meam [(Psal. CXLI, 5)]
. Facta sum sicut vas perditum,
audivi vituperationem omnium circa me habitantium.
Vae diei illi in quo me infelix genuit mater,
et lux ista crudelis excepit! Oportuerat me non
fuisse natam, quam sic in gentibus fabula fierem [(Psal. XXX, 13, 14)] .
Propter me confusio facta est
omnibus famulis Domini, et eum digne colentibus [(Job. III, 3)] .
47.
Lugete me, montes et colles; lugete me, fontes
et flumina; quia fletus filia ego sum. Lugete me,
bestiae silvarum, reptilia terrae, et volucres coeli, et
omnis anima quae vita frueris. Nam vos beatae, ferae
et volucres, quibus nullus metus de inferis, neque
post mortem reddenda est ratio: in nos manet poena
crudelis tartari, quia habentes sensum, delinquimus;
ideo non est pax peccatoribus.
48.
Meum peccatum, mea iniquitas, non sunt similia
offensis hominum; quia impietas est. Carnem
pollicita servare virginem, et castitatem professa
publice, mentita sum Domino; ideo non est mihi fiducia
invocandi Dominum altissimum, quia obstructum
est os delinquentium. Nam meum malum
Propheta cecinit, quod qui elongant se a Deo, peribunt:
disperdit omnem fornicantem a se (Ps. LXXII,
27). Et iterum: Adhaesit lingua mea faucibus meis, et
in pulverem mortis deductus sum [(Psal. XXI, 16)] .
49.
Verumtamen clamabo ad Dominum, cum
adhuc tempus est, dum datur spatium; quia in
morte non est memoria, et in inferno non est confessio: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore
tuo corripias me. Quoniam sagittae tuae infixae sunt
mihi, nec est sanitas in carne mea a vultu irae tuae: non
est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum.
Quoniam iniquitates meae
superposuerunt caput
meum, et sicut onus grave gravatae sunt super me.
Computruerunt et deterioraverunt cicatrices meae, a facie
insipientiae meae. Miseriis afflicta sum, et curvata usque in finem, rugio a gemitu cordis mei
[(Psal.
XXXVII, 1, 9)]
. Cor meum turbatum est intra me, dereliquit