PL 16, col. 400
De mysteriis (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In English: On the Mysteries 7
334
suae gloriam in Evangelio [(Matth. XVII,
2)] demonstraret. Super nivem ergo dealbatur, cui
culpa dimittitur. Unde et per Esaiam Dominus ait: Si fuerint peccata vestra sicut phoenicium, ut nivem
dealbabo
[(Esai. I, 18)]
.
35.
Haec vestimenta habens Ecclesia per lavacrum
regenerationis assumpta, dicit in Canticis: Nigra
sum et decora, filiae Hierusalem [(Cant. I, 4)]
.
Nigra per fragilitatem conditionis humanae, decora
per gratiam: nigra, quia ex peccatoribus; decora
fidei sacramento. Haec vestimenta cernentes filiae
Hierusalem stupefactae dicunt: Quae est haec quae ascendit
dealbata [(Cant. VIII, 5)]
? Haec erat nigra, unde
nunc subito dealbata!
36.
Dubitaverunt etiam angeli cum resurgeret
Christus, dubitaverunt Potestates coelorum videntes
quod caro in coelum ascenderet. Denique dicebant: Quis est iste Rex gloriae?
Et cum alii dicerent: Tollite
portas Principis vestri, et elevamini portae aeternales,
et introibit Rex gloriae; alii dubitabant dicentes: Quis est iste Rex gloriae
[(Psal. XXIII, 8, 9)]
? In Esaia
quoque habes dubitantes virtutes coelorum dixisse: Quis est iste qui ascendit ex Edom, rubor vestimentorum
ejus ex Bosor, speciosus in stola candida
[(Esai.
LXIII, 1)]
?