PL 16, col. 399

De mysteriis (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In English: On the Mysteries 6 · On the Mysteries 7

consistere ministerio; ait enim: Si ego lavi
vobis pedes Dominus et magister; quanto magis et vos
debetis lavare pedes invicem vobis [(Joan. XIII. 14)]
!
Cum enim ipse auctor salutis per obedientiam nos
redemerit; quanto magis nos servuli ejus humilitatis
et obedientiae exhibere debemus obsequium!
CAPUT VII.
Vestimentis candidis peccatorum ablutionem indicari:
cujus opera ut Ecclesia se nigram atque decoram
diceret, effectum est. Angelos nitorem ejus sicut et
Dominicae carnis miratos esse; quin immo ipsummet
Christum sub variis figuris commendasse Sponsae
suae formam: quorum in se mutui affectus describuntur.
34.
Accepisti post haec vestimenta candida (De

Consec. dist. 4, c. Accepsiti), ut esset indicium quod
exueris involucrum peccatorum, indueris innocentiae
casta velamina, de quibus dixit Propheta: Asperges
me hyssopo, et mundabor: lavabis me, et super
nivem dealbabor [(Psal. L, 9)]
. Qui enim baptizatur,
et secundum Legem et secundum Evangelium
videtur esse mundatus: secundum Legem, quia hyssopi
fasciculo Moyses aspergebat sanguinem agni [(Exod. XII, 22)] :
secundum Evangelium, quia Christi
erant candida vestimenta sicut nix, cum resurrectionis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.