PL 16, col. 394

De mysteriis (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In English: On the Mysteries 3 · On the Mysteries 4

et numquam a lepra esset ablutus; eoque
revocatus non obediebat mandatis prophetae: sed et
admonitu et persuasionibus servulorum acquievit,
ac mersit. Mundatusque illico intellexit non aquarum
esse quod unusquisque mundatur, sed gratiae.
18.
Cognosce nunc quae sit illa puella ex captivis
junior, scilicet ex gentibus congregatio, id est,
Ecclesia Domini depressa ante captivitate peccati,
quando libertatem adhuc gratiae non habebat; cujus
consilio vanus ille populus nationum verbum audivit
propheticum, de quo ante diu dubitavit; postea tamen
ubi credidit exsequendum, ablutus est ab
omni contagione vitiorum. Et ille quidem dubitavit,
antequam sanaretur: tu jam sanatus es, et ideo
dubitare non debes.
CAPUT IV.

Aquam non mundare sine Spiritu, Joannis testimonio
et ipsis quibus idem sacramentum administratur,
verbis declaratur. Quod etiam asseritur significatum
per Evangelicam piscinam, et paralyticum a
Domino ibi sanatum: quo loco Spiritus sanctus
in ejusdem Christi baptismo vere descendisse ostenditur,
et quid in hoc mysterio intelligendum?
19.
Ideo tibi ante praedictum est, ut non hoc
solum crederes quod videbas; ne forte et tu diceres:
Hoc est illud magnum mysterium; quod oculus
non vidit, nec auris audivit, 330 nec in cor hominis
ascendit [(I Cor. II, 9)]
? Aquas video, quas videbam
quotidie: istae me habent mundare, in quas

saepe descendi, et numquam mundatus sum? Hinc
cognosce quod aqua non mundat sine Spiritu.
20.
Ideoque legisti quod tres testes in baptismate
unum sunt, aqua, sanguis, et Spiritus [(I Joan.
V, 7)] ; quia si in unum horum detrahas, non stat
baptismatis sacramentum. Quid est enim aqua sine
cruce Christi? Elementum commune, sine ullo
sacramenti effectu. Nec iterum sine aqua, regenerationis
mysterium est: Nisi enim quis renatus fuerit
ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei [(Joan. III, 5)]
.
Credit autem etiam catechumenus
in crucem Domini Jesu, qua et ipse signatur:
sed nisi baptizatus fuerit in nomine Patris et Filii
et Spiritus sancti, remissionem non potest accipere
peccatorum, nec spiritualis gratiae munus haurire.

21.
Ergo ille Syrus septies mersit in Lege: [(IV Reg.
V, 14)] tu autem baptizatus es in nomine Trinitatis,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.