PL 16, col. 391
De mysteriis (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In English: On the Mysteries 2 · On the Mysteries 3
ejus ac voluptatibus. Tenetur vox tua, non in tumulo
mortuorum, sed in libro viventium.
6.
Vidisti illic levitam, vidisti sacerdotem, vidisti
summum sacerdotem. Noli considerare corporum
figuras, sed mysteriorum gratiam. Praesentibus
angelis locutus es, sicut scriptum est: Quia labia
sacerdotis custodiunt scientiam, et legem exquirunt ex
ore ipsius; quoniam angelus est Domini omnipotentis [(Malac. II, 7)]
.
Non est fallere, non est negare:
angelus est qui regnum Christi et vitam aeternam
annuntiat. Non specie tibi 327 aestimandus sit, sed
munere. Quid tradiderit considera, usum ejus expende,
et statum ejus agnosce.
7.
Ingressus es igitur ut adversarium tuum
cerneres, cui renuntiandum in os putaris: ad
orientem converteris; qui enim renuntiat diabolo,
ad Christum convertitur, illum directo cernit obtutu.
CAPUT III.
In aqua et sacris ministris praesentiam atque operationem
divinitatis considerandam esse, pluribus
figuris quibus baptisma jam inde a mundi creatione
ac postea praenuntiatum est, docet.
8.
Quid vidisti? Aquas utique, sed non solas:
levitas illic ministrantes, summum sacerdotem
interrogantem et consecrantem. Primo omnium
docuit te Apostolus non ea contemplanda nobis quae videntur, sed quae non videntur, quoniam quae
videntur, temporalia sunt: quae autem non videntur,
aeterna
[(II Cor. IV, 18)]
. Nam et alibi habes: Quia
invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt
comprehenduntur: sempiterna quoque virtus ejus ac
divinitas operibus aestimatur [(Rom. I, 20)] . Unde et
ipse Dominus ait: Si mihi non creditis, vel operibus
credite [(Joan. X, 38)]
. Crede ergo divinitatis illic
adesse praesentiam. Operationem credis, non credis
praesentiam? Unde sequeretur operatio, nisi praecederet
ante praesentia?
9.
Considera autem quam vetus mysterium sit,