PL 16, col. 407
De mysteriis (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In English: On the Mysteries 9
clare); sermo ergo Christi qui potuit ex nihilo
facere quod non erat, non potest ea quae sunt, in
id mutare, quod non erant? Non enim minus est
novas rebus dare, quam mutare naturas.
53.
Sed quid argumentis utimur? Suis utamur
exemplis, incarnationisque exemplo astruamus mysterii
veritatem. Numquid naturae usus praecessit,
cum Jesus Dominus ex Maria nasceretur? Si ordinem
quaerimus, viro mixta femina generare consuevit.
Liquet igitur quod praeter naturae ordinem Virgo
generavit. Et hoc quod conficimus corpus, ex Virgine
est: quid hic quaeris naturae ordinem in Christi
corpore, cum praeter naturam sit ipse Dominus Jesus
partus ex Virgine? Vera utique caro Christi, quae
crucifixa est, quae sepulta est: vere ergo carnis illius
sacramentum est.
54.
Ipse clamat Dominus Jesus: Hoc est corpus
meum [(Matth. XXVI, 26)]
. Ante benedictionem verborum
coelestium alia species nominatur, post consecrationem
corpus significatur [(De Consec. dist. 10,
§ Haec et his)] . Ipse dicit sanguinem 340 suum.
Ante consecrationem aliud dicitur, post consecrationem
sanguis nuncupatur. Et tu dicis: Amen,
hoc est, verum est. Quod os loquitur, mens interna
fateatur: quod sermo sonat, affectus sentiat.
55.
His igitur sacramentis pascit Ecclesiam suam
Christus, quibus animae firmatur substantia: meritoque
videns profectum ejus gratiae continentem, dicit
ad eam: Quam decora facta sunt ubera tua, soror
mea sponsa! Quam decora facta sunt a vino: et odor vestimentorum
tuorum super omnia aromata! Favus distillans
labia tua, o sponsa, mel et lac sub lingua tua, et
odor vestimentorum tuorum sicut odor Libani. Hortus conclusus,
soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus [(Cant. IV, 10 et seq.)]
.
Quo significat signatum debere
apud te manere mysterium, ne violetur operibus malae
vitae, atque adulterio castitatis, ne divulgetur quibus
non convenit, ne garrula loquacitate dispergatur in