PL 16, col. 467

De poenitentia (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In English: Concerning Repentance 1.2

Quod Novatiani dicunt se non nisi lapsis negare communionem,
hoc neque cum Scriptura, neque cum
sua ipsorum doctrina congruere: quod vero divinae
potestatis reverentiam praetexunt, eos hoc ipso in illam
esse injurios; cum is injuriam inferat, qui creditum
sibi munus aut ejus partem nolit exercere: caeterum
ligandi et solvendi jus quod haeresi non potest
attribui, pulchre vindicari ab Ecclesia, quippe quae
Spiritu sancto id acceperit, in quem isti superbe
agunt.
5.
Sed negant his oportere reddi communionem,
qui praevaricatione lapsi sunt. Si unum tantum crimen
exciperent sacrilegii, cui veniam negarent, dure

quidem, sed tamen divinis tantum redargui viderentur
sententiis, assertionibus tamen suis convenirent;
Dominus enim crimen nullum excepit, qui peccata
donavit omnia. At cum omnia peccata Stoicorum
quodam more paribus putent aestimanda mensuris,
et aeque eum qui gallum, ut aiunt, gallinaceum, atque
illum qui patrem suffocaverit, perpetuo asserant coelestibus
abdicandos mysteriis; quomodo unius criminis
objiciunt reos, cum indignissimum esse non
possint etiam ipsi negare, ut paucorum poena perveniat
ad multos?
6.
[Alias cap. II.] Sed aiunt se Domino deferre reverentiam,
cui soli remittendorum criminum potestatem
reservent. Immo nulli majorem injuriam faciunt,
quam qui ejus volunt mandata rescindere, commissum

munus refundere. Nam cum ipse in Evangelio
suo dixerit Dominus Jesus: Accipite Spiritum sanctum;
quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et
quorum detinueritis, detenta erunt [(Joan. XX, 22, 23)] ;

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.