PL 16, col. 466

De poenitentia (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In English: Concerning Repentance 1.1.3 · Concerning Repentance 1.1.4 · Concerning Repentance 1.1.2

contemptui se, non compassioni medico suo putet futurum?
3.
Ideo Dominus Jesus compassus nobis est; ut
ad se vocaret, non ut deterreret. Mitis venit, venit
humilis. Denique ait: Venite ad me omnes, qui laboratis,
et onerati estis, et ego vos reficiam [(Matth. XI,
28)] . Reficit ergo Dominus Jesus, non excludit, neque
abjicit: meritoque tales discipulos elegit, qui Dominicae
voluntatis interpretes, plebem Dei colligerent,
non repudiarent. Unde liquet eos inter Christi discipulos
non esse habendos, qui dura pro mitibus, superba
pro humilibus sequenda opinantur: et cum ipsi
quaerant Domini misericordiam, aliis eam denegant;
ut sunt doctores Novatianorum, qui mundos
se appellant.

4.
Quid his superbius, cum Scriptura dicat: quia
nemo mundus a peccato, nec unius diei infans [(Job.
XIV, 4)] ; et David clamet: A delicto meo munda me [(Psal. L, 2)] ?
Sanctiores isti quam David, de cujus
nasci familia Christus incarnationis elegit mysterio,
cujus posteritas aula coelestis est, utero virginali
suscipiens mundi Redemptorem? Quid autem durius,
quam ut indicant poenitentiam, quam non relaxent;
cum utique veniam negando, incentivum auferant
poenitentiae? Nemo enim potest bene agere poenitentiam,
nisi qui speraverit indulgentiam [(De Poenit.,
dist. 1, cap. Nemo potest)] .
391
CAPUT II.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.