PL 16, col. 465

De poenitentia (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In English: Concerning Repentance 1.1.1 · Concerning Repentance 1.1.2

Moderationis laus. Quam necessaria sit ea virtus praefectis
Ecclesiae, potissimum Dominicae charitatis ac
mansuetudinis exemplo demonstrari. Ab hac ergo
cum desciverint Novatiani, eos pro Christi discipulis
habendos non esse: quorum superbia et inclementia
castigatur.
1.
Si virtutum finis ille est maximus, qui plurimorum
spectat profectum, moderatio prope omnium
pulcherrima est: quae ne ipsos quidem quos damnat,
offendit; et quos damnaverit, dignos solet facere absolutione.
Denique sola est, quae Domini quaesitam
sanguine Ecclesiam propagaverit, imitatrix beneficii

coelestis, et redemptionis universorum salubri fine
temperans, quem ferre possint aures hominum, mentes
non refugere, non pavere animi.
2.
Etenim qui studet humanae infirmitatis emendare
vitia, ipsam infirmitatem suis debet sustinere,
et quodammodo pensare humeris [(Luc. XV, 5)] , non
abjicere. Nam pastor ille Evangelicus lassam ovem
vexisse legitur, non abjecisse [(De Poenit. dist. I, c.
Serpens, § Nam pastor)] . Et Salomon ait: Noli justus
esse nimium [(Eccl. VII, 17)] ; debet enim justitiam
temperare moderatio. Nam quemadmodum se tibi
curandum praebeat, quem 390 fastidio habeas; qui

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.