PL 16, col. 469

De poenitentia (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In English: Concerning Repentance 1.2 · Concerning Repentance 1.3

ligandisque criminibus est; quomodo igitur
munus ejus vindicant, de cujus diffidunt jure et potestate?
9.
Quid! quod insolentiores sunt. Nam cum ad misericordiam
promptior quam ad severitatem sit Spiritus
Dei; quod ait se velle, id nolunt: quod nolle,
hoc agunt; cum vindicare judicis sit, remittere misericordis.
Tolerabilius igitur, Novatiane, remitteres,
quam ligares; aliud enim quasi delinquendi parcus
usurpares, aliud quasi aerumnae compassus ignosceres.
393
CAPUT III.
Iisdem Novatianis veniam gravioribus tantum criminibus
abs se denegari opponentibus, respondet S.
Doctor hac sententia ab illis sectae suae parentem rursus

damnari, et offendi ipsummet Deum, qui peccatorum
quorumlibet remittendorum fecit potestatem:
sed majoribus delictis majorem quoque poenitentiam
adhibendam esse. Adjicit autem ipsos in hoc perversos
sese praebere, quod hujusmodi culparum distinctio
severitatis materiam Deo relinquat: cujus
misericordiam in incarnatione Christi adeo mirabiliter
emicantem imitari detrectant.
10.
Sed aiunt se, exceptis gravioribus criminibus,
relaxare veniam levioribus. Non hoc quidem auctor
vestri erroris Novatianus, qui nemini poenitentiam
dandam putavit; ea scilicet contemplatione, ut quod
ipse non posset solvere, non ligaret; ne ligando sperari
a se faceret solutionem. In eo igitur patrem

vestrum propria damnatis sententia, qui distinctionem
peccatorum facitis, quae solvenda a vobis putetis,
et quae sine remedio esse arbitremini: sed Deus
distinctionem non facit, qui misericordiam suam promisit
omnibus, et relaxandi licentiam sacerdotibus
suis sine ulla exceptione concessit [(De Poenit., dist. 1,
cap. Deus)] . Sed qui culpam exaggeraverit, exaggeret
etiam poenitentiam; majora enim crimina majoribus
abluuntur fletibus. Ita nec Novatianus probatur,
qui veniam interclusit omnibus: nec vos
imitatores ejusdem et condemnatores; quia ibi minuitis
studia poenitentiae, ubi augeri oportet; quia
graviora peccata majoribus sustentanda fulcris docuit
Christi misericordia.
11.
Quae autem ista perversitas est, ut vobis vindicetis

possibilia concessu: Deo, ut ipsi dicitis, impossibilia
reservetis? Hoc est sibi eligere causas
ignoscendi, Deo materiam saeviendi relinquere. Et ubi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.