PL 16, col. 470
De poenitentia (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In English: Concerning Repentance 1.3
est illud: Sit autem Deus verax, omnis autem homo mendax,
sicut scriptum est: ut justificeris in sermonibus
tuis, et vincas cum judicaris [(Rom. III, 4)] ? Ut agnoscamus
igitur Deum misericordiae magis indulgentem
esse, quam severitatis tenacem, ipse ait: Misericordiam
malo, quam sacrificium [(Ose. VI, 6)] .
Quomodo igitur vestrum potest acceptum esse
sacrificium Deo, qui negatis misericordiam; cum
ipse dicat nolle se mortem peccatoris, sed correctionem [(Ezech. XVIII, 32)]
?
12.
Cujus interpres Apostolus ait: Quia Deus
Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati,
et de peccato damnavit peccatum in carne; ut justificatio
Legis impleretur in nobis [(Rom. VIII, 3, 4)] .
Non in similitudinem carnis ait; quia Christus veritatem
suscepit carnis humanae, non similitudinem:
neque in similitudinem peccati ait; quia peccatum
non fecit, sed peccatum pro nobis factus est: sed
venit in similitudinem carnis peccati [(II Cor. V, 2)] ,
hoc est, suscepit similitudinem carnis peccatricis; 394
ideo similitudinem, quia scriptum est: Et
homo est, et quis agnoscet eum [(Jerem. XVII, 3)] ?
Homo erat in carne secundum hominem, qui
agnosceretur: virtute supra hominem, qui non
agnosceretur; ita et hic carnem habet nostram, sed
carnis hujus vitia non habet.
13.
Non enim sicut omnis homo est, ex virili erat
et feminea permixtione generatus: sed natus de
Spiritu sancto et de Virgine [(Matth. I, 18)] , immaculatum
corpus susceperat, quod non solum nulla
vitia maculaverant, sed nec generationis aut conceptionis
concretio injuriosa fuscaverat [(S. Aug.
lib. II, cont. Jul. Pelag., in princ. et fin.; lib II de
Pec. orig., c. 40; et l. IV, contra duas Epist. Pet.
c. 11)] . Nam omnes homines sub peccato nascimur,
quorum ipse ortus in vitio est, sicut habes lectum,
dicente David: Ecce enim in iniquitatibus conceptus
sum, et in delictis peperit me mater mea [(Psal. L, 5)] .
Ideo Pauli caro corpus mortis erat, sicut ipse ait: Quis me liberabit de corpore mortis hujus
[(Rom. VII,
24)] ? Christi autem caro damnavit peccatum, quod
nascendo non sensit, quod moriendo crucifixit; ut
in carne nostra esset justificatio per gratiam, ubi
erat ante colluvio per culpam.
14.
Quid ergo dicemus ad haec, nisi quod dixit
Apostolus: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui
Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit
eum; quomodo non etiam cum illo omnia nobis