PL 16, col. 471

De poenitentia (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In English: Concerning Repentance 1.4 · Concerning Repentance 1.3

donavit? Quis accusabit adversus electos Dei? Deus
qui justificat, quis est qui condemnet? Christus qui
mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est in dextera
Dei, qui etiam interpellat pro nobis [(Rom. VIII, 31 et
seq.)] . Pro quibus ergo Christus interpellat, eos Novatianus
accusat. Quos Christus ad salutem redemit,
eos Novatianus damnat ad mortem. Quibus Christus
dicit: Tollite jugum meum super vos, et discite a me
quia mitis sum [(Matth. XI, 29)] ; Novatianus dicit:
Immitis sum. Quibus Christus dicit; Invenietis requiem
animabus vestris; jugum enim meum suave est,
et onus meum leve est [(Ibid., 30)] ; his grave onus,
et durum imponit jugum Novatianus.
CAPUT IV.

Pergit divinam probare misericordiam, eamque majorem
esse quam severitatem Evangelici testimonii
expositione ostendit. Eos vero qui Christum negaverunt
coram hominibus, non eadem omnes ratione
habendos esse, athletarum exemplo palam facit.
15.
Quam propensus igitur ad misericordiam sit
Dominus Jesus, licet ista satis instruant; tamen
etiam ipse te doceat, qui cum adversus impressionem
persecutionis instruere nos vellet, ait: Nolite timere
eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt
occidere: sed potius eum timete, qui potest animam
et corpus mittere in gehennam [(Matth. X, 28)] . Et
infra: Omnis ergo qui confessus me fuerit coram
hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui

est in coelis: qui autem negaverit me coram hominibus,
negabo et ego eum coram Patre meo, qui est in coelis [(Ibid., 32, 33)] . 395
16.
Ubi confitetur, pro omnibus confitetur,
omnes complectitur: ubi negat, non omnes negat.
Sicut enim supra habet: Omnis qui me confessus
fuerit, confitebor et ego eum, hoc est, omnem: consequens
erat ut infra quoque sic redderet: Omnis
autem qui negaverit me. Sed ne omnes negare videretur,
ita subjecit: Qui autem negaverit me coram
hominibus, negabo et ego eum. Gratiam promittit omnibus,
non omnibus minatur injuriam. Quod est miserationis,
exaggerat: quod ultionis, extenuat.
17.
Atque ita scriptum est non solum in eo libro,
qui secundum Matthaeum scribitur Evangelii Domini

Jesu: sed etiam in eo lectum est quem secundum
Lucam reperimus [(Luc. XII, 8)] ; ut scias non otiose
id posuisse utrumque.
18.
[Alias cap. III.] Diximus quid scriptum sit, colligamus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.