PL 16, col. 473

De poenitentia (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In English: Concerning Repentance 1.5

Misericordia vestra,
etc. [(Ose. VI, 4)] . Et infra: Quomodo
te constituam? Velut Adama efficiam te, et sicut
Seboim [(Ose. XI, 8)] . In ipsa indignatione velut patrio
quodam affectu haeret, quomodo ad poenam tradat
errantem: etsi Judaeus meretur, Deus tamen
adhuc secum examinat. Sed continuo [(De Poenit.,
dist. I, cap. Sed contin.)] qui dixerat: Sicut Adama
faciam te, et sicut Seboim; quae duae urbes ex vicinia
Sodomorum parilis excidii traxere consortium: Conversum est,
inquit, cor meum in eo ipso, conturbata
est poenitentia mea: non faciam secundum iracundiam
furoris mei [(Ose. XI, 8, 9)] .
22.
Nonne apparet quod ideo nobis peccantibus indignetur
Dominus Jesus, ut indignationis suae nos
terrore convertat? Indignatio ergo ejus non ultionis

exsecutio, sed magis absolutionis est operatio; sic
enim dixit: Si conversus ingemueris, salvus eris (Esai XXX, 15).
Exspectat gemitus nostros, sed temporales,
ut remittat perpetuos: exspectat lacrymas
nostras, ut profundat pietatem suam. Sic in Evangelio,
viduae matris lacrymis compassus, filium ejus resuscitavit [(Luc. VII, 13)] .
Exspectat conversionem
nostram, ut revertatur et ipse ad gratiam: quae, si
nullus lapsus nobis irreperet, in nobis perseveraret:
sed quia peccatis nostris contrahimus offensam, indignatur,
ut humiliemur: humiliamur, ut digni simus
magis miseratione quam poena.
23.
Doceat te certe Hieremias dicens: Quia non
repellet in aeternum Dominus; quoniam cum humiliaverit,
miserebitur secundum multitudinem misericordiae

suae: qui non humiliavit toto corde suo, neque repulit
filios hominum [(Thren. III, 31, 32)] . Hoc certe in Threnis
Hieremiae legimus, et ex his, vel caeteris quae sequuntur
advertimus quia ideo humiliat sub pedibus suis
omnes vinctos terrae, ut judicium ejus declinemus [(Psal. CXII, 7)] .
Sed nec toto corde humiliat peccatorem
usque ad terram, qui etiam de terra suscitat
inopem, et de stercore erigit pauperem; non enim ex
toto corde humiliat, qui se veniae reservat.
24.
Quod si non ex toto corde omnem humiliat
peccatorem, quanto magis non ex toto corde humiliat
eum, qui non ex toto corde peccavit! Nam sicut
dixit de Judaeis: Populus hic labiis me honorat, cor
autem eorum longe est a me [(Esa. XXIX, 13; Matth.
XV, 8)] ; fortasse et de aliquibus lapsis dicat: Isti labiis

me negarunt, sed corde mecum sunt. Vicit eos
poena, non avertit perfidia. Sine causa autem 397
his aliqui veniam negant, quorum fidem eousque
confessus persecutor est, ut eam studeret expugnare
tormentis. Negarunt semel, sed quotidie confitentur:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.