PL 16, col. 474

De poenitentia (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In English: Concerning Repentance 1.6 · Concerning Repentance 1.5

negarunt sermone, sed confitentur gemitibus, confitentur
ejulationibus, confitentur fletibus, confitentur
liberis, non coactis vocibus. Cesserunt quidem ad
tempus diaboli tentationi: sed etiam diabolus postea
recessit ab his, quos sibi vindicare non potuit. Cessit
eorum fletibus, cessit poenitentiae: quos invaserat
alienos, perdidit suos.
25.
Nonne ita istud est, ac si quis captivum victae
urbis populum abducat? Captivus ducitur, sed invitus:
qui in alienas terras necessitate contendat, intimo tamen
non migret affectu, patriam secum animo vehat,
quaerat copiam quemadmodum revertatur. Quid
ergo? Cum hujuscemodi revertitur, num est aliquis
qui persuadeat non recipiendum? minore scilicet
honore, sed studio propensiore, ne habeat in quo

insultet adversarius. Si armato ignoscis, qui pugnare
potuit; non ignoscis ei, in quo sola pugnabat fides?
26.
Ipsius diaboli de hujusmodi lapsis si requiramus
sententiam, nonne videtur dicere: Populus hic
labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me?
Quomodo enim mecum est, qui non recedit a
Christo? Sine causa autem me colere videntur, qui
doctrinam Jesu custodiunt: ego autem putabam
quod meam docerent. Plus damnant, dum comperta
deserunt. Certe Jesus in his amplius gloriatur, dum
recipit revertentes. Exsultant omnes angeli; quia
gaudium majus est in coelo super uno peccatore poenitentiam
agente, quam in nonaginta et novem justis
qui non indigent poenitentia [(Luc. XV, 7)] . De me
in coelo, de me in terris triumphus sumitur. Nihil

Christo perit, quando hi qui ad me cum fletu venerant,
cum desiderio ad Ecclesiam revertuntur: et
horum exemplo etiam de meis periclitor, qui didicerint
nihil hic esse, ubi homines praesentibus provocantur
praemiis; et plurimum illic, ubi gemitus, lacrymae,
jejunia meis epulis praeferuntur.
CAPUT VI.
Novatianos dum peccatores a Christi convivio excludunt,
non pii Samaritani, sed superbi legisperiti nec non
sacerdotis atque levitae, qui reprehenduntur in Evangelio,
imitatores esse, immo iisdem etiam inclementiores.
27.
[Alias cap. V.] Hos ergo, Novatiani, excluditis?
Quid est enim aliud excludere, nisi spem veniae denegare?

Sed neque semivivum illum derelictum a
latronibus Samaritanus praeteriit: et vulnera ejus
oleo vinoque curavit, prius infundens oleum quo foveret:
supra jumentum 398 suum imposuit vulneratum,
in quo ejus peccata vexit omnia (Luc. X,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.