PL 16, col. 479

De poenitentia (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In English: Concerning Repentance 1.9

requiescet in monte sancto suo
[(Psal. XIV, 1)] ? Non
enim nullus, sed probatus habitabit: nec hoc dicit
quod nemo requiescat, sed requiescat electus. Ut
scias hoc esse verum, non multo post in psalmo vigesimo
tertio ait: Quis ascendet in montem Domini,
aut quis stabit in loco sancto ejus [(Psal. XXIII, 3)] ? id
est, non quicumque de vulgo, nec plebeiae vilitatis
aliquis; sed vitae egregiae, singularisque meriti. Et
ut scias quia cum quis dicitur, non intelligitur nullus,
sed aliquis significatur, cum dixisset: Quis
ascendet in montem Domini? subjecit: Innocens manibus,
et mundo corde, qui non accipit in vano animam
suam [(Ibid., 4)] . Et alibi: Quis sapiens, et intelliget
haec [(Ose. XIV, 10)] ? Numquid dicit quia nullus intelliget?
Et in Evangelio: Quis fidelis dispensator

et prudens, quem constituet Dominus super familiam
suam, ut det illis in tempore tritici mensuram [(Luc.
XII, 42)] ? Et ut comprehendas quia de eo dixit, qui
utique est, non de eo qui non est, subjunxit: Beatus
ille servus, quem cum venerit Dominus, invenerit sic
facientem [(Ibid., 43)] . Et illud ita opinor dictum: Deus, quis similis tibi
[(Psal. LXXXII, 1)] ? non utique
nullus; quia imago Patris Filius est [(De Poenit. dist.
1, c. Si sacerdos, § Deus)] .
42.
Similiter igitur accipiendum: Quis orabit pro
eo [(Hebr. I, 3)] ? hoc est, singularis vitae aliquis debet
orare pro eo, qui peccavit in Dominum. Quo major
culpa, eo majora sunt quaerenda suffragia [(I Reg.
II, 25)] . Non enim quicumque de vulgo pro Judaeorum
populo, sed Moyses rogavit, quando 402 vituli caput

fidei immemores adoraverunt [(Exod. XXXII, 31)] .
Numquid erravit Moyses? Atqui non erravit, qui
quod rogavit, et meruit et impetravit. Quid enim
talis affectus non impetraret, quando se objecit pro
populo, dicens: Et nunc si dimittis illis peccatum,
dimitte; sin autem, dele me de libro vitae [(Ibid., 32)] ?
Vides quia non tamquam deliciosus intercessor, et
fastidii plenus sibi consulat, ne offensionem contrahat,
quod Novatianus metuere se dicit: sed magis
omnium memor, sui immemor, offendere non timebat
ipse, ut plebem ab offensionis periculo exueret
et liberaret.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.