PL 16, col. 485
De poenitentia (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In English: Concerning Repentance 1.13
61.
Moriatur ergo caro nostra cupiditatibus, sit
captiva, sit subdita, nec legi mentis nostrae repugnet,
sed bonae servituti subjecta moriatur; sicut in
Paulo qui castigabat corpus suum [(I Cor. IX, 27)] ,
ut servituti redigeret; quo probabilior fieret praedicatio,
is lex carnis ejus cum lege mentis congrueret
et conveniret. Interit enim caro, cum sapientia
ejus transit in spiritum; ut jam non quae carnis
sunt, sapiat, sed quae sunt spiritus. Utinam videam
infirmari carnem meam! utinam non trahar captivus
in legem peccati! utinam non in carne vivam, sed
in fide Christi [(Rom. VII, 23)] ! Et ideo major in
infirmitate corporis gratia, quam in salute. Denique
et Paulum quem multum dilexit [(Galat. II, 20)] ,
noluit liberare ab infirmitate carnis, cui petenti ut
discederet a se infirmitas, respondit: Sufficit tibi
gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur [(I Cor.
XII, 8, 9)] . Et Paulus plus sibi in infirmitatibus placet,
dicens: Cum infirmor, tunc potens sum [(Ibid., 10)] ;
consummatur enim carnis infirmitatibus animae fortitudo.
62.
[Alias cap. XIII]. Explanavimus Pauli sententiam;
nunc verba ipsa consideremus, qua ratione
dixerit 407 quod tradiderit eum Satanae in interitum
carnis; quia tentator noster diabolus est. Nam
debilitates membris singulis infert, et aegritudines
toti solet movere corpori. Denique percussit sanctum
Job ulcere malo a pedibus usque ad caput, quia
in potestate acceperat interitum carnis ejus, dicente
Deo: Ecce trado tibi eum, tantummodo animam ejus
custodi [(Job II, 6)] . Hoc iisdem verbis Apostolus
transtulit; dicens quod tradiderit hujusmodi hominem
Satanae in interitum carnis, ut spiritus
salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi [(I Cor.
V, 5)] .
63.
Magna potestas, magna gratia, quae imperat
diabolo, ut se ipse destruat. Se enim destruit, cum
hominem quem tentando supplantare studet, ex infirmo
fortiorem efficit; quia dum carnem debilitat,
mentem ejus corroborat. Aegritudo enim carnis [(De Poenit., dist. 1, cap. Potest, § Aegritudo)]
peccatum
repellit: luxuria autem carnis culpam adolet.
64.
Illuditur ergo diabolus, ut se ipse morsu suo