PL 16, col. 484

De poenitentia (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In English: Concerning Repentance 1.12 · Concerning Repentance 1.13

Domini mandata, ipse te doceat, qui etiam non
custodientibus mandata sua veniam non denegavit,
sicut habes in psalmi corpore: Si justitias meas
profanaverint, et mandata mea non custodierint;
visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis delicta
eorum: misericordiam autem meam non disperdam ab
eis [(Psal. LXXXVIII, 32, 33)] . Omnibus igitur promittit
misericordiam.
58.
Sed ne sine judicio hanc esse misericordiam
putetis, est discretio inter eos qui perpetuam detulerint
obedientiam mandatis coelestibus, et inter eos
qui aliquando vel errore, vel necessitate lapsi sint.
Et ne nostro circumscribi te argumento putes,
Christi judicium accipe; etenim ait: Si sciens servus
voluntatem domini sui non fecit, vapulabit multis: si

autem nescivit, 406 vapulabit paucis [(Luc. XII, 47,
48)] . Uterque igitur si credat, recipitur, quia castigat
omnem filium Deus, quem recipit [(Hebr. XII,
6)] : et quem castigat, morti utique non tradit; quia
scriptum est: Castigans castigavit me Dominus, et
morti non tradidit me [(Psal. CXVII, 18)] .
CAPUT XIII.
Qui peccatum ad mortem fecerint, non deserendos,
sed poenitentiae subjiciendos ex Paulo docetur. Quid
sit tradi Satanae in interitum carnis, et quam hoc
optandum. Satanam corpori debilitates inferre, sed
eas in spiritus utilitatem converti; unde magna Dei
elucet potentia, qua illum ut sibi noceat, et nobis
prosit, cogit invitum.
59.
Denique Paulus docet non deserendos eos qui

peccatum ad mortem fecerint, sed potius lacrymarum
panibus, et potu coercendos flebili; ita tamen ut
ipsa moderata esset tristitia. Hoc enim significat: Potum dabis eis in lacrymis in mensura
[(Psal. LXXIX,
6)] ; ut ipsa moestitia mensuram habeat, ne forte
abundantiore tristitia absorbeatur [(II Cor. II, 5 et seq.)] ,
qui agit poenitentiam, sicut scripsit ad Corinthios: Quid vultis? In virga veniam ad vos, an in charitate,
spirituque mansuetudinis
[(I Cor. IV, 21)] ? Sed nec
virga gravis est, quoniam legerat: Tu quidem percuties
eum virga, animam autem ejus a morte liberabis [(Prov. XXIII, 14)] .
60.
Quid esset in virga venire, docet invectio fornicationis,
accusatio incesti, reprehensio tumoris,

quod inflati essent, quos magis lugere oporteret;
postremo condemnatio rei, ut tolleretur a consortio
communionis, et traderetur adversario, non ad interitum
animae, sed carnis [(I Cor. V, 1 et seq.)] . Sicut
enim Dominus in animam sancti Job potestatem non
dedit, sed in carnem ejus permisit licentiam [(Job II,
6)] ; ita et hic traditur Satanae in interitum carnis,
ut serpens terram ejus lingeret, animae non noceret [(Mich. VII, 17)] .

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.