PL 16, col. 483

De poenitentia (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In English: Concerning Repentance 1.12

soli qui semper, sed etiam ei qui post lapsum illa
servaverit, vitam promitti. Quod ubi ex Davide comprobatum
est, quamdam tamen esse inter utrumque
differentiam declaratur.
53.
[Alias cap. XI.] Aliud simile consideremus: Qui credit in Filium, habet vitam aeternam: qui autem
non credit Filio, non videbit vitam, sed ira 405 Dei manet super eum
[(Joan. III, 16)] . Quod manet
utique jam coepit, et ex delicto aliquo coepit; quia
ante non credidit. Ubi ergo quis credit, ira Dei discedit,
vita autem accedit [(Ibid., 36)] . Credere ergo
in Christum, lucrum vitae est; qui enim credit in
eum, non judicatur.
54.
Sed referunt hoc loco quoniam is qui credit in
Christum, custodire debeat sermonem ejus; sic enim

aiunt scriptum, dicente Domino: Ego lux in hunc
mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris
non maneat: et si quis audierit sermonem meum, et
custodierit eum, ego non judico eum [(Joan. XII, 46,
47)] . Ille non judicat, et tu judicas? Ille dicit: Ut
qui credit in me, in tenebris non maneat, hoc est,
et si fuerit in tenebris, non permaneat in eis, errorem
emendet, culpam corrigat, custodiat mandata
mea; dixi enim: Nolo mortem peccatoris, sed correctionem [(Ezech. XXXIII, 11)] .
Dixi supra: Quoniam
qui in me credit, non judicatur; et hoc custodio: Non
enim veni, ut judicem mundum, sed ut salvetur
mundus per me [(Joan. III. 17)] . Libenter ignosco [(De
Poenit., dist. 1, cap. Libenter)] , prompte indulgeo:
Misericordiam malo, quam sacrificium [(Ose. VI, 6)] ;

quia per sacrificium justus commendatur, per misericordiam
peccator redimitur. Non veni vocare justos,
sed peccatores [(Matth. IX, 13)] . In Lege sacrificium,
in Evangelio misericordia est: Lex per Moysen data
est, per me gratia [(Joan. I, 17)] . Quid hoc evidentius?
55.
Denique et subter ait: Qui spernit me, et non
accipit verba mea, habet qui judicet eum [(Joan. XII,
48)] . Num tibi videtur accipere verba Christi, qui
se non correxerit? Profecto non videtur. Qui ergo
corrigit se, accipit verbum ejus, hoc est enim verbum
ejus, ut se unusquisque revocet a culpa. Aut
excludas igitur necesse est hanc ejus sententiam:
aut si negare non potes, acquiescas.
56.
Oportet eum quoque mandata custodire Dominica,

qui peccare desinat, delictis renuntiet.
Non ergo de eo debes interpretari dictum, qui
semper custodierit; si enim hoc sensisset, addidisset,
semper: non addendo autem, de eo pronuntiavit,
qui quod audivit, custodierit: audivit autem
ut corrigeret errorem: custodivit igitur quod audivit.
57.
[Alias cap. XII.] Quam vero durum sit ut ad
poenam vocetur perpetuam, qui vel postea custodit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.