PL 16, col. 500

De poenitentia (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In English: Concerning Repentance 2.3

reo, siquidem digne poenituerit, reconciliationem
non denegandam.
13.
Neque enim Apostolus contra evidentem Christi
doctrinam veniret, qui de peccatore poenitentiam
agente comparationem posuit eo quod peregre profectus
acceptam a patre omnem substantiam devoraverit
vivendo luxuriose, et postea panem patris desideraverit,
cum vesceretur siliquis: et meruit stolam,
annulum, calceamentum, immolationem quoque vituli,
quae speciem habet passionis Dominicae, per
quam coeleste sacramentum nobis donatur [(Luc. XV,
13 et seq.)] .
14.
Bene dicitur quia peregre profectus est, qui
erat a sacris altaribus separatus; hoc est enim ab
Jerusalem illa quae in coelo est, civico quodam et domestico

sanctorum separari domicilio. Unde et apostolus
ait: Ergo jam non estis advenae atque peregrini,
sed cives sanctorum et domestici Dei [(Ephes. II, 9)] .
15.
Et consumpsit, inquit, substantiam suam. Merito
consumpsit eam, cujus fides in operibus claudicabat: Fides
enim eorum quae sperantur, substantia
est, rerum argumentum non apparentium [(Heb. XI, 1)] .
Et bona substantia fides, in qua spei est nostrae
patrimonium.
16.
Nec mirum si fame peribat, qui divino alimento
egebat; cujus desiderio compulsus: Surgam, inquit, et ibo ad patrem meum, et dicam illi: Pater, peccavi
in coelum, et coram te
[(Luc. XV, 18.)] Nonne advertitis
id evidenter nobis expositum, quod emerendi
gratia sacramenti ad precandum impellimur; et hoc

auferre vultis, propter quod agitur poenitentia?
Tolle gubernatori perveniendi spem, et in mediis
fluctibus incertus errabit. Tolle luctatori coronam,
lentus jacebit in stadio. Tolle piscatori capiendi efficaciam, desinit jactare retia. Quomodo ergo potest
qui famen patitur animae suae, studiosius Deum precari,
si sacram desperet alimoniam?
17.
Peccavi, inquit, in coelum et coram te. 420
Fatetur utique peccatum ad mortem, ne quem vos
agentem cujuslibet criminis poenitentiam jure excludi
putaretis; quando is qui in coelum peccavit, vel in
regnum coeleste, vel in animam suam, quod est peccatum
ad mortem; et peccavit eoram Deo, cui soli
dicitur: Tibi soli peccavi et malum coram te feci [(Psal. L, 6)] .

18.
Tam cito veniam meretur, ut venienti et adhuc
longe posito occurrat pater, osculum tribuat,
quod insigne est sacrae pacis: stolam proferri jubeat,
quae vestis est nuptialis, quam si quis non habuerit,
a convivio nuptiali excluditur: det annulum in manu
ejus, quod est fidei pignus, et sancti spiritus signaculum:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.