PL 16, col. 520

De poenitentia (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In English: Concerning Repentance 2.10

[(Psal. CI, 10)] ;
ideo nunc amplius gaudet,
quia amplius flevit: Per exitus aquarum descenderunt,
inquit, oculi mei [(Psal. CXVIII, 136)] .
94.
Joannes multum ploravit, et revelata sibi dicit
Christi mysteria [(Apoc. V, 4)] . At vero illa mulier, quae
cum esset in peccatis, et deberet flere, gaudebat, et
veste purpurea atque coccinea operiebatur, et auro
se multo et pretiosis lapidibus ornabat, aeterni fletus
nunc luget aerumnam [(Apoc. XVII, 4)] .
95.
Merito reprehenduntur [(De Poenit., dist. 3,
c. Reperiuntur)] qui saepius agendam poenitentiam
putant; quia luxuriantur in Christo. Nam si vere
agerent poenitentiam, iterandam postea non putarent;
quia sicut unum baptisma, ita una poenitentia,
quae tamen publice agitur; nam quotidiani nos debet

poenitere peccati: sed haec delictorum leviorum, illa
graviorum.
96.
Facilius autem [(De Poenit., dist. I, c. Sunt qui,
§ Facilius)] inveni qui innocentiam servaverint, quam
qui congrue egerint poenitentiam. An quisquam illam
poenitentiam putat, ubi acquirendae ambitio dignitatis,
ubi vini 437 effusio, ubi ipsius copulae conjugalis
usus? Renuntiandum saeculo est: somno ipsi minus
indulgendum, quam natura postulat; interpellandus
est gemitibus, interrumpendus est suspiriis, sequestrandus
orationibus: vivendum ita, ut vitali huic
moriamur usui, se ipsum sibi homo abneget, et totus
mutetur: sicut quemdam adolescentem fabulae ferunt
propter amores meretricios peregre profectum, et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.