PL 16, col. 521
De poenitentia (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In English: Concerning Repentance 2.10 · Concerning Repentance 2.11
abolito amore regressum, postea veteri occurrisse
dilectae, quae ubi se non interpellavit, mirata putaverit
non recognitam, rursus occurrens dixerit: Ego
sum; responderit ille: Sed ego non sum ego.
97.
Unde bene Dominus ait: Qui vult post me venire,
abneget semetipsum sibi, et tollat crucem suam,
et sequatur me [(Matth. XVI, 24)] . Etenim qui mortui
et sepulti in Christo sunt, non debent iterum velut
viventes de hoc mundo decernere. Ne tetigeritis, inquit, nec attaminaveritis quae sunt omnia ad corruptelam
ipso usu
[(Coloss. II, 20)] , eo quod ipse hujus vitae
usus corruptela sit integritatis.
CAPUT XI.
Ubi praemisit quominus ad mortem usque baptismus
rejiciatur, in causa esse poenitentiam; eos a quibus
ipsa procrastinatur, allatis Scripturae testimoniis
urget. Subjungit tamen tum agendam illam non esse,
cum adhuc fervent cupiditates, at quoad eaedem resederint,
exspectandum.
98.
Bona ergo poenitentia, quae si non esset,
omnes ad senectutem differrent ablutionis gratiam.
Quibus satis responsi est quia melius est ut habeam
quod sarciam, quam non habeam quod vestiar: sed
sicut semel assuta redintegrantur, ita frequenter suta
solvuntur.
99.
Eos autem qui poenitentiam differunt, satis
ipse Dominus admonuit dicens: Poenitentiam agite;
appropinquavit enim regnum coelorum [(Matth. IV, 17)] .
Nescimus ergo qua hora fur venerit, nescimus an
proxima nocte a nobis nostra reposcatur anima.
Adam [(De Poenit., dist. I, c. Adam)] post culpam statim
de paradiso Deus ejecit, non distulit: sed statim
separavit a deliciis, ut ageret poenitentiam: statim
tunicam vestivit pelliceam, non sericam [(Gen. III, 21)] .
100.
Quid enim est quod differas? An ut plura
peccata committas? Ergo quia Deus 438 bonus
est, ideo tu malus, et divitias bonitatis ejus et patientiae
contemnis [(Rom. II, 4)] ? Sed bonitas Domini
magis ad poenitentiam te debet adducere. Ideo ad
omnes sanctus David dicit: Venite adoremus, et procidamus
ante eum, et ploremus ante Dominum nostrum,
qui fecit nos [(Psal. XCIV, 6)] . De peccatore autem sine
poenitentia mortuo, quia nihil aliud superest nisi
graviter moerere, nisi flere, habes plorantem ipsum