PL 16, col. 531

De fide (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In English: Exposition of the Christian Faith 1.pref.0 · Exposition of the Christian Faith 1.pref.1 · Exposition of the Christian Faith 1.pref.2

omnipotens nomen est ei [(Esai. XLII, 8)]
. Dominus
ergo et Deus vel quod dominetur omnibus, vel
quod spectet omnia, et timeatur a cunctis.
8.
Si ergo unus Deus, unum nomen, potestas
una est Trinitatis. Denique ipse dicit: Ite, baptizate
gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti [(Matth.
XXVIII, 19)]
. In nomine utique, non in nominibus.
9.
Ipse etiam dicit: Ego et Pater unum sumus [(Joan. X, 30)]
. Unum dixit, ne fiat discretio potestatis
et naturae: sumus addidit, ut Patrem Filiumque
cognoscas; quod perfectus Pater perfectum Filium
genuisse credatur: et Pater et Filius unum sint,
non confusione personae, sed unitate naturae.
10.
[Alias cap. II.] Unum ergo Deum, non duos aut
tres deos dicimus; ut impia Arianorum haeresis dum

criminatur, incurrit. Tres enim deos dicit, qui divinitatem
separat Trinitatis; cum Dominus dicendo: Ite, baptizate gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus
sancti,
unius esse Trinitatem potestatis ostenderit.
Nos Patrem 446 et Filium et Spiritum
sanctum confitemur; ita ut in Trinitate perfecta et
plenitudo sit divinitatis, et unitas potestatis.
11.
Omne regnum in se divisum facile destruetur,
Dominus hoc dicit [(Matth. XII, 25)] . Non ergo divisum
est regnum Trinitatis. Si ergo divisum non est,
unum est; quod enim unum non est, divisum est.
Tale ergo regnum esse cupiunt Trinitatis, quod divisione
sui facile destruatur. Immo quia non potest
destrui, constat non esse divisum. Non enim dividitur
unitas, nec scinditur; et ideo nec corruptelae

subditur, nec aetati.
CAPUT II.
Imperatorem ad fidei zelum exhortatus, ab ea quae
Christo cum Patre inest, voluntatis atque operationis
unitate ipsum Deum esse ostendit. Quapropter
expositis divinis attributis, eadem Christo etiam convenire
affirmat: cujus praeterea varias appellationes
prosecutus, iis substantialem unitatem personalemque
distinctionem probari docet: tum exemplis aliquot
ad explicandam unitatem illam adductis, negat
aliter Dei unitatem defendi posse.
12.
Non quicumque, inquit, mihi dicit: Domine,
Domine, intrabit in regnum coelorum [(Matth. VII, 21)]
.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.