PL 16, col. 533
De fide (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In English: Exposition of the Christian Faith 1.pref.0 · Exposition of the Christian Faith 1.pref.1 · Exposition of the Christian Faith 1.pref.2
virtutis indicia; est enim plenitudo divinitatis
in Patre, est plenitudo divinitatis in Filio, non discrepans,
sed una divinitas. Nec confusum, quod unum
est: nec multiplex, quod indifferens.
18.
Etenim si omnium credentium, sicut scriptum
est [(Act. IV, 32)] , erat anima una et cor unum: si
omnis qui adhaeret Domino, unus spiritus est, ut
Apostolus dixit [(I Cor. VI, 27)] : si vir et uxor in
carne una sunt: si omnes homines, quantum ad naturam
pertinet, unius substantiae sumus: si hoc de
humanis Scriptura dicit, quia multi unum sunt, quorum
nulla potest esse cum divinis comparatio; quanto
magis Pater et Filius divinitate unum sunt, ubi nec
substantiae nec voluntatis ulla est differentia?
19.
Namque aliter quomodo unum Deum dicemus?
Diversitas plures facit, unitas potestatis excludit numeri
quantitatem; quia unitas numerus non est, sed
haec omnium ipsa principium est.
CAPUT III.
Patris ac Filii unitatem Scripturae testimoniis probat,
et primo Esaiae locum aliorum comparatione ita illustrat,
ut nullam a Patris natura in Filio inesse differentiam
astruat, nisi quantum ad carnem, ac
proinde unam utriusque deitatem esse. Quod ubi auctoritate
Baruch confirmatum est, fidem prophetis
hac in re habendam tradit.
20.
Quantam vero Scriptura divina Patris et Filii
secundum divinitatem expresserit unitatem, prophetica
testantur oracula. Sic enim dicit Dominus sabaoth: Laboravit
448 Aegyptus, et mercatus Aethiopum
et Sebaim: viri excelsi ad te transibunt, et tui
erunt servi, et post te sequentur alligati vinculis, et
adorabunt te, et in te deprecabuntur; quoniam in te
est Deus, et non est Deus praeter te. Tu enim es Deus,
et nesciebamus, Deus Israel [(Esa. XLV, 14)]
.
21.
Audi propheticam vocem: In te, inquit, est
Deus, et non est Deus praeter te. Quomodo hoc secundum
Arianos convenit? Necesse est negent aut Patris
aut Filii divinitatem, nisi ejusdem divinitatis
crediderint unitatem.
22.
In te, inquit, est Deus; quoniam in Filio Pater.
Scriptum est enim: Pater qui in me manet, ipse loquitur;
et: Opera quae ego facio, et ipse facit [(Joan.
V, 5)]
. Sed et alibi in Patre Filius est, qui dicit: Ego
in Patre, et Pater in me est [(Joan. XIV, 10)]
. Dissolvant,
si possunt, hanc naturae proprietatem, et operis unitatem.
23.
Deus igitur in Deo est, sed non duo dii; scriptum
est enim, quia unus Deus [(Deut. VI, 4)]
: et
Dominus in Domino, sed non duo Domini; quia aeque
scriptum est: Nolite duobus dominis servire [(Matth.
VI, 24)]
. Et lex dicit: Audi, Israel, Dominus Deus tuus
Deus unus est [(Deut. VI, 4)]
. Et utique in eodem est
Testamento: Pluit Dominus a Domino [(Gen. XIX, 24)]
. Dominus,
inquit, a Domino pluit. Sic et in Genesi
habes: Et dixit Deus, et fecit Deus; et infra: Et fecit
Deus hominem ad imaginem Dei [(Gen. I, 3, 26)]
; sed