PL 16, col. 534
De fide (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In English: Exposition of the Christian Faith 1.pref.0 · Exposition of the Christian Faith 1.pref.1 · Exposition of the Christian Faith 1.pref.2
tamen non duo Dii, sed unus Deus lecit. Utromque
igitur unitas operationis servatur et nominis. Nam
utique cum legimus, Deus ex Deo, non duos deos
dicimus.
24.
Denique habes in Psalmo quadragesimo quarto,
quod et Deum Patrem dixit Propheta, et Deum Filium
declaravit, dicens: Sedes tua, Deus, in saeculum
saeculi; et infra: Unxit te Deus Deus tuus oleo
laetitiae prae consortibus tuis [(Psal XLIV, 7, 8)]
. Deus
est qui ungit, et Deus qui secundum carnem ungitur
Dei Filius. Denique quos habet unctionis suae Christus
nisi in carne consortes? Vides igitur quia Deus
a Deo unctus: sed in assumptione naturae unctus
humanae Dei Filius designatur, nec Legis forma violatur.
25.
Et hic ergo cum dicitur: Pluit Dominus a
Domino, unitatem divinitatis agnosce. Operationis
enim unitas non facit pluralem divinitatem, sicut
ipse Dominus ostendit, dicens: Credite mihi, quia
ego in Patre, et Pater in me: alioquin vel propter opera
ipsa credite [(Joan. X, 38)]
. Et hic advertimus quod
unitatem divinitatis per unitatem operum designaverit.
26.
Ut autem una deitas et Patris et Filii, et una
dominatio probaretur; ne gentilis aut Judaicae impietatis
incurreremus errorem, providens Apostolus,
quid sequi deberemus ostendit dicens: Unus
Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso: et unus
Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per
ipsum [(I Cor. VIII, 6)]
. Sicut enim unum dicendo Dominum
Jesum Christum, Patrem Dominum non negavit;
ita unum dicendo Deum Patrem, aeque a deitatis
veritate nec Filium separavit. Unde nec pluralitatem
divinitatis, sed unitatem potestatis ostendit;
quia et in dominatione divinitas, et in divinitate dominatus
est; sicut scriptum est: Scitote quoniam 449
Dominus ipse est Deus; ipse fecit nos, et non
ipsi nos [(Psal. XCIX, 3)]
.
27.
In te igitur est Deus, per unitatem naturae: et non est Deus praeter te,
per proprietatem substantiae,
repulsa differentia.
28.
In Hieremiae quoque libro unum Deum Scriptura
dicit, et tamen et Patrem et Filium confitetur.
Itaque sic habes: Hic Deus noster, et non reputabitur
alius ad eum. Hic adinvenit omnem viam disciplinae,
et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto
suo. Post haec in terris visus est, et cum hominibus
conversatus est [(Baruc. III, 36, 37)]
.
29.
De Filio dicit: Ipse enim est cum hominibus
conversatus; et dicit: Hic Deus noster, et non aestimabitur
alius ad eum. Quid discutimus eum, de quo
tantus dicit propheta, quod ad eum non possit alius
aestimari? Quae enim potest esse alia aestimatio, ubi
deitatis unitas est? Confitebatur hoc populus in periculis
constitutus: nesciebat serere quaestiones qui
religionem timebat.
30.
Adesto, sancte Spiritus, prophetis tuis, quibus