PL 16, col. 535

De fide (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In English: Exposition of the Christian Faith 1.pref.0 · Exposition of the Christian Faith 1.pref.1 · Exposition of the Christian Faith 1.pref.2

inesse consuesti, quibus credimus. Si prophetis
non credimus, sapientibus credam hujus mundi?
Sed ubi sapiens, ubi scriba? Rusticus noster cum
ficus insereret, invenit quod philosophus ignoravit.
Quae stulta sunt enim hujus mundi, elegit Deus, ut
confundat quae sunt fortia [(I Cor. I, 27)] . Credimus
Judaeis, quia notus aliquando in Judaea Deus [(Psal.
LXXV, 2)] ? Sed hoc ipsum negant propter quod credimus,
quia non norunt Patrem, qui Filium negaverunt.
CAPUT IV.
Argumentis aliquot ad probandam Dei unitatem collectim
propositis, in tribus magorum muneribus
Christi divinitatem humanitatemque adumbratas
ostendit; non secus ac in angelo cum tribus pueris

inter flammas deambulante, divinitatis ac trinitatis
veritatem.
31.
Unum Deum communis natura testatur,
quia unus est mundus. Unum Deum fides significat,
quia una fides novi et veteris Testamenti. Unum
Spiritum sanctum testificatur gratia, quia unum
baptisma in nomine Trinitatis est. Unum Deum Prophetae
dicunt, Apostoli audiunt. Unum Deum Magi
crediderunt, et aurum, thus et myrrham supplices
ad Christi cunabula detulerunt, auro regem fatentes,
ut Deum thure venerantes. Thesaurus enim regni,
sacrificium Dei, myrrha est sepulturae.
32.
Quid igitur voluerunt sibi mystica munera
inter abjecta praesepia, nisi ut intelligeremus in

Christo differentiam divinitatis et carnis? 450 Ut
homo cernitur, ut Dominus adoratur: jacet in
pannis, sed fulget in stellis: cunae nascentem indicant,
et stellae dominantem: caro est quae involvitur:
divinitas, cui ab angelis ministratur. Ita nec
dignitas naturalis majestatis amittitur, et assumptae
carnis veritas comprobatur.
33.
Haec est fides nostra. Sic se Deus cognosci
voluit ab omnibus, sic tres pueri crediderunt, nec
incendia circumjecta senserunt; cum infidos noxius
ignis exureret, et fidelibus innoxia flamma roraret,
quibus aliorum incendia refrigerabant; quia merito
fidei perdiderat suam poena naturam. Aderat enim
in specie angeli qui monebat ut in numero Trinitatis,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.