PL 16, col. 536
De fide (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In English: Exposition of the Christian Faith 1.pref.0 · Exposition of the Christian Faith 1.pref.1 · Exposition of the Christian Faith 1.pref.2
unius esset laudatio potestatis. Benedicebatur
Deus, videbatur in angelo Dei Filius, sancta et
spiritalis in pueris gratia loquebatur.
CAPUT V.
Arianorum variae in Christum blasphemiae referuntur,
quibus antequam respondeatur, monentur Catholici
caveant a sophismatis philosophorum; eo quod
scilicet in illis haeretici spem praecipuam collocarent.
34.
[Alias cap. III.] Nunc consideremus quas
Ariani de Dei Filio inferant quaestiones.
35.
Dissimilem Patri dicunt esse Dei Filium. Hoc
si homini objiciatur, injuria est.
36.
Ex tempore coepisse dicunt Dei Filium; cum
conditor ipse sit temporum. Homines sumus, et esse
nolumus temporales. Ex tempore coepimus, et sine
tempore futuros esse nos credimus. Fieri nos optamus
aeternos, et quomodo negare possumus Dei Filium
sempiternum, quem sempiternum docet atque
demonstrat natura, non gratia?
37.
Creatum dicunt. Quis auctorem inter opera
sua deputet, ut videatur id esse quod fecit?
38.
Bonum negant. Sacrilega vox ipsa se damnat,
ut indulgentiam sperare non possit.
39.
Negant verum Dei Filium, negant omnipotentem;
cum fateantur omnia facta per Filium, omnia
creata per Dei esse virtutem. Quid est enim virtus,
nisi perfecta natura?
40.
Negant etiam divinitate unum esse cum Patre.
Deleant ergo Evangelium, deleant Christi vocem.
Ipse enim dixit: Ego et Pater unum sumus [(Joan.
X, 30)]
. Non ego hoc dico, Christus dixit. Numquid
fallax, ut mentiretur? Numquid impius, ut quod
non erat usurparet? Sed singula suis locis plenius
digerentur.
41.
Nunc quoniam haereticus dicit esse dissimilem,
idque versutis disputationibus astruere nititur,
dicendum est nobis quod scriptum est: 451 Cavete ne quis vos depraedetur per philosophiam, et
inanem seductionem secundum traditionem hominum,
et secundum elementa hujus mundi, et non secundum
Christum: quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis
corporaliter
[(Coloss. II, 8, 9)]
.