PL 16, col. 559
De fide (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In English: Exposition of the Christian Faith 2.1 · Exposition of the Christian Faith 2.2 · Exposition of the Christian Faith 1.20
sed sermonibus ad vicem aquarum operantibus, supra
nitorem aquarum perspicuis, et omni purioribus
nive; illis utique sermonibus, quibus dixisti: Si
fuerint peccata vestra sicut phoenicium, ut nivem dealbabo [(Esai. I, 18)]
.
135.
Est etiam poculum quo secreta mentis mundare
consuevisti, poculum non naturae veteris, nec
ex vite solemni: sed poculum novum de coelo delatum
in terram, expressum ex illo botryone peregrino,
qui sicut uva de vite, ita ille in carne crucis
pependit e ligno. Ex hoc ergo botryone est vinum
quod laetificat cor hominis, sobrietatem inebriat,
crapulam fidei et verae religionis exhalat, crapulam
castitatis infundit.
136.
Hoc igitur vino, Domine meus, domini aures
471 PROLOGUS.
Ambrosius libro superiori hunc adjecturus, duodecim
nomina Filii Dei primo trifariam divisa non ejus
tantum, sed Patris etiam aeternitatem probare docet.
Mox eadem cum duodecim sacerdotalis vestis
lapidibus cursim comparans, quam necessario conjungenda
sint, inducta ipsorum nova distributione
patefacit. Deinde ad propositam comparationem rediens,
allegorice memorati amictus texturam ac lapillos
laudat. Hinc mystica etiam geminae divisionis
ratione allata, institutam comparationem pergit exponere;
ex qua fidem operibus colligens attexendam
esse, contractam ejusdem fidei de Filio descriptionem
subdit.
1.
Satis, ut arbitror, libro superiore, sancte Imperator,
edoctum est sempiternum esse Dei Filium,
non dissimilem Patri, genitum, non creatum: Deum
quoque verum Dei Filium Scripturarum lectionibus
approbavimus, et apertis majestatis suae indiciis designatum.
2.
Itaque quamvis ista ad fidem copiose redundantia
sint, quod a fontis meatu magnitudo plerumque
decurrentis fluminis aestimatur; tamen quo purius
niteat fides nostra, tripartito videtur derivanda
distinctio. Sunt enim evidentia indicia quae
proprietatem deitatis ostendant: sunt quae similitudinem