PL 16, col. 560
De fide (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In English: Exposition of the Christian Faith 2.3 · Exposition of the Christian Faith 2.2 · Exposition of the Christian Faith 2.4
Augusti mentis emunda, ut sicut vino naturali
homines inebriati, quietem diligunt, timorem mortis
expellunt, injurias non sentiunt, aliena non quaerunt,
suorum obliviscuntur: ita etiam vino tuo crapulatus,
pacem diligat, et fidei exsultatione securus,
mortem infidelitatis ignoret, patientiam charitatis
exhibeat, sacrilegia aliena non teneat, fidem etiam
pignoribus suis praeferat, secundum quod scriptum
est: Relinque omnia tua, et veni, sequere me [(Matth.
XIX, 21)]
.
137.
Hoc vino, Domine Jesu, sensus etiam nostros
dilue, ut te adoremus, te colamus visibilium et invisibilium
creatorem. Non potes ergo invisibilis aut
bonus non esse, qui id etiam tuis operibus contulisti.
LIBER SECUNDUS.
Patris et Filii: sunt etiam quae perspicuant
divinae majestatis exprimant unitatem. Proprietatis
itaque sunt, generatio, Deus, Filius, Verbum: similitudinis,
splendor, character, speculum, imago:
unitatis aeternae, sapientia, virtus, veritas, vita.
3.
Haec indicia ita Dei Filium signant, ut ex his
et sempiternum Patrem esse cognoscas, nec ab eo
Filium discrepantem. Ex eo enim qui est, generatio;
ex sempiterno Deus, ex Patre Filius, ex Deo
Verbum, splendor gloriae, character substantiae,
speculum Dei, majestatis imago, de bono bonitas,
de sapiente sapientia, de forti virtus, de vero veritas,
de vivente vita. Concordant igitur Patris et Filii
indicia, quibus non discrepare inter se, sed unius
majestatis esse nemo dubitaverit. Quorum singulorum
proferremus exempla nominum, nisi coarctandi
sermonis studio teneremur.
4.
His duodecim tamquam lapidibus pretiosis fidei
columna consurgit. Hi sunt enim pretiosi illi lapides [(Exod. XXVIII, 17 et seq.)] ,
sardius, jaspis,
smaragdus, chrysolithus, et caeteri, quibus sancti
Aaron, illius utique qui figuram gerit Christi, veri
scilicet vestimentum sacerdotis intexitur: circumdati
auro lapides, et insculpti de nominibus 472
filiorum Israel, duodecim lapides sibi invicem cohaerentes.
Nam si eos aliquis separet atque secernat,
omnis fidei structura dissolvitur.