PL 16, col. 795

De Spiritu Sancto (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In English: On the Holy Spirit 3.11

hodieque in mysteriis adoramus, et quam apostoli in
Domino Jesu, ut supra diximus, adorarunt; neque
enim divisus est Christus, sed unus [(I Cor. I, 13)] :
neque cum adoratur tamquam Dei Filius, natus ex
Virgine denegatur. Cum igitur incarnationis adorandum
sit sacramentum, incarnatio autem opus Spiritus,
sicut scriptum est: Spiritus sanctus superveniet
in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; et quod nascetur
ex te sanctum, vocabitur Filius Dei [(Luc. I, 35)]
:
haud dubie etiam sanctus Spiritus adorandus est;
quando adoratur ille, qui secundum carnem natus
ex Spiritu sancto est.
80.
Ac ne quis hoc derivet ad Mariam virginem:
Maria erat templum Dei, non Deus templi. Et ideo
ille solus adorandus, qui operabatur in templo.

81.
Nihil ergo officit, quod Deus adoratur in Spiritu;
quia et Spiritus adoratur. Quamquam si ipsa
verba consideremus, quid aliud in Patre et Filio et
Spiritu sancto, nisi ejusdem potestatis unitatem intelligere
debemus? Quid est enim: In Spiritu et veritate
adorare oportet [(Joan. IV, 24)]
? si tamen hoc
non ad gratiam spiritalem referas, nec ad veram
conscientiae fidem: sed, ut diximus, personaliter (si
tamen dignum hoc verbum est majestatis expressione
divinae) de Christo accipias et de Spiritu.
82.
Quid est ergo adoratur in Christo Pater, nisi
quia est in Christo Pater, et loquitur in Christo Pater,
et manet in Christo Pater? Non utique quasi
corpus in corpore; non enim Deus corpus: nec quasi
confusus in confuso; sed quasi verus in vero, Deus

in Deo, lumen in lumine, quasi Pater sempiternus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.