PL 16, col. 883

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

[(Prov. VI, 2)] .
Fovea alta est os malevoli:
grande innocentiae praecipitium, sed majus malevolentiae [(Prov. XXII, 14)] .
Innocens dum credit facile,
cito labitur [(Prov. XIV, 15)] ; sed tamen iste lapsus
resurgit: maledicus autem suis artibus praecipitatur,
unde numquam exsiliat atque evadat. Ponderet
ergo unusquisque sermones suos, non cum fraude
et dolo: Statera fallax improbabilis apud Deum [(Prov.
XI, 1)]
: non illam stateram dico, quae mercem appendit
alienam (et in vilibus quidem rebus caro
constat fallacia) 758 sed statera verborum ipsa apud
Deum est exsecrabilis, quae praetendit pondus gravitatis
sobriae, et subnectit versutias fraudulentiae.
Hoc maxime condemnat Deus, si decipiat aliquis
proximum suum promissorum benignitate, et subdola

iniquitate defeneratum opprimat, nihil sibi
profuturus astutiae suae artibus. Quid enim prodest
homini, si totius mundi capiat opes, animam autem
suam vitae aeternae defraudet stipendio [(Matth. XVI,
26)] ?
14.
Alia piis mentibus consideranda statera, qua
singulorum facta trutinantur, in qua plerumque ad
judicium peccata propendunt, aut bene gesta peccatis
praeponderant. Vae mihi, si praecedant flagitia,
et ad mortis praejudicium lethali vergant pondere!
Tolerabilius si subsequantur omnia tamen manifesta
Domino: et ante judicium: nec bona possunt latere,
nec ea quae plena sunt offensionis, abscondi [(I Tim.
V, 24)] .
15.
Quam beatus qui radicem vitiorum resecare

potuerit avaritiam! Is profecto stateram hanc non reformidabit.
Avaritia enim plerumque sensus hebetat
humanos, et pervertit opiniones [(I Tim. VI, 10)] ; ut
quaestum pietatem putent, et pecuniam quasi mercedem
prudentiae. Merces autem magna pietatis est,
et quaestus sobrietatis, habere quod usui est satis.
Quid enim in hoc mundo prosunt divitiarum superflua;
cum in iis et nulla adjumenta nascendi sint,
nec impedimenta moriendi? Nam et sine integumento
in hoc mundo nascimur, et sine viatico discedimus,
sine haereditate sepelimur.
16.
Pendet singulis nostrorum stalera meritorum,
atque exiguis vel boni operis, vel degeneris flagitii
momentis huc atque illuc saepe inclinatur: si mala
vergant, heu me! si bona, praesto est venia. Nemo

enim a peccato immunis: sed ubi propendunt bona,
elevantur peccata, obumbrantur, teguntur. Ergo in
die judicii aut nostra opitulabuntur nobis opera, aut
ipsa nos in profundum, tamquam molari depressos
lapide, mergent. Gravis est enim, ut pote talento
plumbeo suffulta, iniquitas; intolerabilis avaritia,
atque omnis superbia, tetra fraudulentia [(Zach. V, 7)] .
Et ideo hortare plebem Domini sperare magis in
Domino, abundare in divitiis simplicitatis, in quibus
ambulet sine laqueo, sine impedimento [(II Cor.
VIII, 2)] .

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.