PL 16, col. 918

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

omnes Scripturae praesto sunt. Unde vis astrue,
si putas non esse Dei Filium sempiternum. »
6.
Palladius dixit: « Vestro studio factum est, sicut
dictat lectio sacra a vobis prolata, ut non esset
generale et plenum concilium: absentibus consortibus
nostris, nos respondere non possumus. »
Ambrosius episcopus dixit: « Qui sunt consortes
vestri? »
Palladius dixit: « Orientales episcopi. »
7.
Ambrosius episcopus dixit: « Interim quia superioribus
temporibus concilium sic factum est,
ut Orientales in Orientis partibus constituti haberent
concilium, Occidentales in Occidente; nos in
Occidentis partibus constituti convenimus ad Aquileiensium
civitatem, juxta imperatoris praeceptum.

Denique etiam praefectus Italiae litteras dedit,
ut si vellent orientales convenire, in potestate haberent:
sed quia scierunt consuetudinem hujusmodi,
ut in oriente orientalium esset concilium, intra
Occidentem Occidentalium; ideo putaverunt
non esse veniendum. »
8.
Palladius dixit: « Imperator noster Gratianus
jussit Orientales venire: negas tu jussisse eum? Ipse
imperator nobis dixit se Orientales jussisse venire. »
Ambrosius episcopus dixit: « Utique jussit, qui non
prohibuit huc venire. »
Palladius dixit: « Sed ne venirent tua petitio fecit:
sub specie falsae voluntatis hoc impetrasti, et
distulisti concilium. »
9.
Ambrosius episcopus dixit: « Non opus est diutius

evagari, responde nunc. Bene dixit Arius solum
aeternum Patrem? Et secundum Scripturas hoc
dixit, an non? »
Palladius dixit: « Non tibi respondeo. »
Constantius episcopus dixit: « Non respondes,
qui tamdiu blasphemasti? »
Eusebius episcopus dixit: « Sed debebis simpliciter
fidei tuae prodere libertatem. Si a te gentilis
exigeret quemadmodum in Christum crederes, confiteri
erubescere non deberes. »
10.
Sabinus episcopus dixit: « Tu petisti ut responderemus:
hodie ex voluntate tua, et te urgente,
convenimus, et non exspectavimus reliquos fratres,
qui poterant venire. Proinde non tibi liberum est evagari.
Christum dicis esse creatum? aut sempiternum

dicis esse Filium Dei? »
Palladius dixit: « Dixi tibi, nos ideo diximus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.