PL 16, col. 917

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

civitatem ex dioecesi meritis excellentiae tuae
creditam, episcopos jusseramus. Neque enim controversiae
dubiae sententiae rectius poterant expediri,
quam si obortae altercationis interpretes ipsos constituissemus
antistites; ut videlicet a quibus proficiscuntur
instituta doctrinae, ab eisdem discordis eruditionis
repugnantia solveretur.
4.
« Neque sane nunc aliter jubemus ac jussimus,
non invertentes praecepti tenorem, sed superfluam
convenarum copiam recolentes. Nam quod Ambrosius
et vitae merito, et Dei dignatione conspicuus
episcopus Mediolanensium civitatis ibi multitudinem
non opus esse suggerit, ubi veritas non laboraret in
pluribus, si locata esset in paucis: seque eorum qui
contra astarent assertionibus, et sacerdotes vicinarum

ex Italia civitatum satis abundeque sufficere
posse suggerit; abstinendum venerabilium virorum
fatigatione censuimus, ne quis vel maturo aevo gravis,
vel corporali debilitate confectus, vel laudabili
paupertate mediocris, insuetas repetat terras. Et
reliqua. »
AMBROSIUS lectam Arii epistolam damnari a Palladio petit:
hic tergiversatur, et nisi in generali concilio negat se responsurum;
Patres anathemate percellunt eos, qui Filii
Dei vel divinitatem vel aeternitatem negarent. Effugium
aucupatur in eo Palladius, quod se fateri dictitat Christum
verum esse Dei Filium. Ejus fraus in confitendo eumdem
esse Deum atque unigenitum. Postea transitur ad Christi
immortalitatem, atque ab ea ad sapientiam, a qua similiter
ad bonitatem; ubi more suo Palladius conatur illudere.

Deinde utrum Dei Filium omnipotentem, utrum etiam
judicem eum agnoscat, urgetur: ad quae post multam tergiversationem
solita utitur ad plenum concilium provocatione.
Sub haec Altalo condemnato, qui respondere etiam
recusabat, Palladias auditores laicos petit, et condemnatur.
5.
Ambrosius episcopus dixit: « Ecce quod Christianus
constituit imperator. Noluit injuriam facere
sacerdotibus; ipsos interpretes constituit episcopos.
Ac per hoc, quoniam in sacerdotali Concilio
considemus, responde ad ea quae tibi proponuntur.
Arii epistola lecta est: etiam nunc recitabitur,
si tibi 788 videtur. A principio habet blasphemias,
solum Patrem aeternum dixit. Si tibi videtur
quod Dei Filius sempiternus non sit, hoc ipsum

quemadmodum vis, astrue: si damnandum
putas, damna. Evangelium praesens est, et Apostolus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.