PL 16, col. 931
Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In English: Selections from the Letters of St. Ambrose 51.0
creatus videatur; an fuit, quando non fuit: an
vero semper fuit unigenitus Dei Filius? 799 Cum
Arii epistolam audieris, aut damna, aut proba. »
48.
Palladius dixit: « Cum impietatis te arguam,
te judice non utor. Transgressor es. »
Sabinus episcopus dixit: « Quas impietates objicis
fratri nostro et consacerdoti nostro Ambrosio, dicito. »
Palladius dixit: « Jam vobis dixi, pleno concilio
respondebo, et praesentibus auditoribus. »
Ambrosius episcopus dixit: « In consessu fratrum
meorum cupio confutari et redargui. Quae igitur
impie dixerim, dicito: sed impius tibi videor,
qui pietatem astruo. »
Sabinus episcopus dixit: « Ergo impius tibi videtur,
qui Arii blasphemias arguit? »
49.
Palladius dixit: « Ego non negavi bonum
Filium Dei. »
Ambrosius episcopus dixit: « Dicis ergo Christum
Deum bonum? »
Palladius dixit: « Non vobis respondeo. »
Valerianus episcopus dixit: « Nolite multum adigere
Palladium, non potest vera nostra simpliciter
confiteri. Ipsius enim conscientia duplici blasphemia
confusa est; nam a Photinianis est ordinatus, et cum
ipsis est damnatus: et nunc plenius damnabitur.
Palladius dixit: « Hoc proba. »
Sabinus episcopus dixit: « Non aliter poterat
Christum verum negare, nisi auctores suos sequeretur. »
50.
Ambrosius episcopus dixit: « Objecisti me
esse impium, hoc proba. »
Palladius dixit: « Expositionem nostram afferemus;
cum autem attulerimus, tunc disputatio habebitur. »
Ambrosius episcopus dixit: « Damna impietatem
Arii. »
Cum reticeret Palladius, Eusebius episcopus dixit:
« Superfluis immoratur. Tot impietates Arii
Palladius noluit condemnare, immo potius asserendo
confessus est. Hunc qui non damnat, similis illius
est, et haereticus jure dicendus est. »
Omnes episcopi dixerunt: « A nobis omnibus anathema
sit Palladio. »
51.
Ambrosius episcopus dixit: « Acquiescis,
Palladi, ut caetera legantur Arii. »
Palladius dixit: « Date auditores: veniant et ex