PL 16, col. 930

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

Palladius dixit: Si vultis, exceptores nostri veniant,
et sic totum excipiatur. »
Sabinus episcopus dixit: « Adducat suos exceptores. »
Palladius dixit: « Pleno concilio vobis respondebimus. »
44.
Ambrosius episcopus dixit: « Attalus in tractatu
Nicaeni concilii subscripsit. Neget factum,
quia venit ad concilium. Dicat hodie utrum subscripserit
in tractatu Nicaeni concilii, an non. » Cumque
Attalus reticeret, Ambrosius episcopus dixit:
« Attalus presbyter licet inter Arianos sit, tamen
habet auctoritatem loquendi: libere profiteatur
utrum subscripserit in tractatu Nicaeni concilii sub
episcopo suo Agrippino, an non. »
Attalus dixit: « Jam dixisti me aliquoties damnatum:

non tibi respondeo. »
Ambrosius episcopus dixit: « Subscripsisti in
tractatu concilii Nicaeni, an non? »
Attalus dixit: « Non tibi respondeo. »
45.
Palladius dixit: « Modo vultis tractatum plenum
haberi, an non? »
Chromatius presbyter dixit: « Creaturam non
negasti, potentem negasti. Omnia negasti, quae fides
catholica profitetur. »
Sabinus episcopus dixit: « Testes sumus nos Attalum
subscripsisse in concilio Nicaeno, et nunc nolle
respondere. Quid cunctis videtur?
Cumque Attalus reticeret, Ambrosius episcopus
dixit: « Dicat utrum subscripserit in tractatu concilii
Nicaeni, an non? »

46.
Palladius dixit: « Exceptor vester et noster
stent, et omnia scribant. »
Valerianus episcopus dixit: « Jam quae dixisti, et
quae negasti, scripta sunt omnia. »
Palladius dixit: « Dicite quod vultis. »
Ambrosius episcopus dixit: « Quia saepius vult
damnari Palladius, qui jam frequenter damnatus
est, lego epistolam Arii, quam ille noluit condemnare:
profitemini quid vobis videtur? »
Omnes episcopi dixerunt: « Legatur. » Et recitata
est: « Nato autem non putative, » et reliqua.
Ambrosius episcopus dixit: « Respondi tibi de majore,
respondi tibi et de subjecto: nunc et ipse
responde. »
47.
Palladius dixit: Non respondebo nisi auditores

veniant post Dominicam diem. »
Ambrosius episcopus dixit: « Veneras tractaturus,
sed posteaquam objeci tibi, vidisti epistolam
Arii, quam damnare noluisti, asserere autem non
potes; idcirco nunc refugis et cavillaris. Plenarie
ipsam recito ad singula. Dic utrum Christus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.