PL 16, col. 929

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In English: Selections from the Letters of St. Ambrose 41.0

sed secundum carnem; scriptum est enim: Humiliavit
semetipsum, factus obediens usque ad mortem [(Philip. II, 8)]
.
In quo ergo mortem gustavit? »
Palladius dixit: « Quia se humiliavit. »
Ambrosius episcopus dixit: « Non divinitas, sed
caro humiliata est atque subjecta. » Et addidit:
« Creaturam perfectam bene dixit Arius, an male
dixit? »
Palladius dixit: « Ego tibi non respondeo auctoritatem
non habenti. »
Ambrosius episcopus dixit: « Profitere quod vis? »
Palladius dixit: « Non respondeo vobis. »
42.
Sabinus episcopus dixit: « Pro Ario non
respondes, ad interrogata non respondes? »
Palladius dixit: « Pro Ario ego non respondi. »
Sabinus episcopus dixit: « Usque adeo respondisti,
ut Filium Dei negares potentem, negares verum
Deum. »
Palladius dixit: « Ego te judicem non patior,
quem impietatis arguo. »
Sabinus episcopus dixit: « Ipse nos coegisti sedere. »
Palladius dixit: « Mandavi ut sederetis, ut arguerem
vos. Quare subripuistis imperatori? Ut plenum
concilium non esset, obripuistis. »
Ambrosius episcopus dixit: « Cum Arii impietates
legerentur, et impietas tua pariter condemnata
est, quae consensit Arianae impietati. Placuit tibi
in epistola media lectionem proponere, quam volebas:
responsum tibi est quemadmodum Filius Patrem

majorem dixerit, eo quod secundum carnis
susceptionem Pater major est eo. Proposuisti etiam
subjectum esse Filium Dei; et in hoc responsum
tibi est, quia subjectus Filius Dei secundum carnem
est, non secundum divinitatem. Habes professionem
nostram, nunc audi caetera. Quoniam
tibi responsum est, responde ad ea, quae leguntur. »
43.
Palladius dixit: « Non tibi respondeo; quia
quaecumque ego dixi, non sunt scripta: vestra tantummodo
scribuntur verba: non vobis respondeo. »
Ambrosius episcopus dixit: « Omnia vides scribi.
Denique quae scripta sunt, abundant ad tuae impietatis
indicium. » Et addidit: « Creaturam dicis
Christum, an negas? »
Palladius dixit: « Non respondeo. »
798 Ambrosius episcopus dixit: « Ante horam
citra actam, cum legeretur quia Arius dixit creaturam
Christum, negasti: oblatum est tibi, ut damnares
perfidiam, noluisti: vel nunc dic utrum
natus ex Patre Christus sit, an creatus? »

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.