PL 16, col. 928

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In English: Selections from the Letters of St. Ambrose 40.0 · Selections from the Letters of St. Ambrose 41.0

quod aequalis Patri Filius sit. Accipiat autem
quia Filius Dei secundum divinitatem majorem
non habet. Scriptum est: Abrahae cum repromisisset
Deus . . . quoniam nullum alium habebat majorem, per
quem juraret, juravit per semet ipsum [(Hebr. VI, 13)]
.
Vides igitur Scripturam, quia nullum alium majorem
habet, per quem juraret. Filius autem est, de
quo dicitur quoniam ipse visus est Abrahae; unde
et ait: Abraham diem meum vidit, et gavisus est [(Joan. VIII, 56)]
.
Palladius dixit: « Pater major est. »
Eusebius episcopus dixit: « Quando ut Deus locutus
est, majorem non habuit: quando ut homo
locutus, majorem habuit. »
39.
Palladius dixit: « Pater genuit Filium, Pater

misit Filium. »
Ambrosius episcopus dixit: « Anathema illi, qui
negat Filium secundum divinitatem aequalem Patri. »
Omnes episcopi dixerunt: « Anathema. »
Palladius dixit: « Filius subjectus Patri, Filius
praecepta Patris custodit. »
Ambrosius episcopus dixit: « Subjectus secundum
carnis rationem. Caeterum et ipse meministi
quia legisti: Nemo venit ad me nisi quem Pater attraxerit » [(Joan. VI, 44)] .
Sabinus episcopus dixit: « Dicat si secundum divinitatem
subjectus est Patri, an secundum incarnationem? »
40.
Palladius dixit: « Ergo Pater major est. »
Ambrosius episcopus dixit: « Et alibi scriptum
est: Fidelis Deus, per quem vocati estis in communionem
Filii ejus [(I Cor. I, 9)] . Ego dico Patrem
majorem esse secundum carnis assumptionem,
quam suscepit Filius Dei, non secundum divinitatem. »
Palladius dixit: « Quae enim comparatio est Filii
Dei? Et caro potest dicere: Deus me major est?
Caro loquebatur, aut divinitas; quia ibi erat caro? »
797 Ambrosius episcopus dixit: « Caro sine
anima non loquitur. »
Eusebius episcopus dixit: « Deus in carne loquebatur
secundum carnem, quando dicebat: Quid me
persequimini hominem [(Joan. VIII, 40)]
? Quis hoc
dixit? »
Palladius dixit: « Filius Dei. »
Ambrosius episcopus dixit: « Deus ergo Filius
Dei est secundum divinitatem, et homo est secundum
carnem. »
Palladius dixit: « Carnem suscepit. »
Eusebius episcopus dixit: « Ergo humanis verbis
usus est. »
Palladius dixit: « Carnem humanam suscepit. »
41.
Ambrosius episcopus dixit: « Dicat quia non
secundum divinitatem Apostolus dixit subjectum,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.