PL 16, col. 933
Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In English: Selections from the Letters of St. Ambrose 57.0
quia qui Arium defendit, Arianus est: qui
blasphemias ejus non condemnat, ipse blasphemus
est; ideoque hujusmodi hominem a consortio sacerdotum
censeo esse alienum. »
Palladius dixit: « Coepistis ludere, ludite. Sine
concilio orientali vobis non respondemus. »
55.
Anemius episcopus Sirmiensis dixit: « Quicumque
haereses Arianas non condemnat, Arianus
sit necesse est. Hunc igitur alienum etiam a 801
nostra communione, et sacerdotali coetu denuo privatum
esse censemus. »
Constantius episcopus Arausicus dixit: « Palladium
Arii discipulum, cnjus impietates jam olim
damnatae sunt a patribus nostris in concilio Nicaeno,
et nunc hodie probatae, cum recenserentur, a Palladio
singulae; quia non confusus est dum Dei filium
a Deo Patre esse alienum, cum creaturam confitetur:
cum temporalem coepisse dicit, Dominum verum negat,
in sempiternum censeo esse damnandum. »
56.
Justus episcopus dixit: « Palladium, qui
blasphemias Arii damnare noluit, sed etiam magis
has confiteri videtur, censeo ulterius sacerdotem
dici non posse, nec inter episcopos deputari. »
Eventius episcopus Ticiniensis dixit: « Palladium,
qui impietatem Arii damnare noluit, arbitror
a consortio sacerdotali in perpetuum esse remotum.
57.
Abundantius episcopus Tridentinus dixit:
« Cum evidentes blasphemias Palladius defendat,
damnatum se ex concilio Aquileiensi cognoscat. »
Eusebius episcopus Bononiensis dixit: « Quia