PL 16, col. 934
Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In English: Selections from the Letters of St. Ambrose 57.0
impietates Arii diabolico stylo conscriptas, quas
non licebat nec ad aures admittere, Palladius non
solum noluit condemnare; sed et earum exstitit assertor,
negando Filium Dei Dominum verum, Dominum
bonum, Dominum sapientem, Domicum
sempiternum, hunc a coetu sacerdotali, et mea sententia
et omnium catholicorum judicio arbitror jure
esse damnatum. »
58.
Sabinus episcopus Placentinus dixit: « Quoniam
cunctis patefactum est, Palladium, qui Arianae
perfidiae auctor est, etiam ejus impietatem tenere,
quae contra evangelica et apostolica instituta
venit, justa in eum totius concilii illata sententia
est, qui meae licet parvitatis sententia sacerdotio
denuo privatus, ex hoc sacrosancto coetu jure pellatur. »
Felix et Numidius legati Afrorum dixerunt:
« Arianae heresis sectae in qua in Aquileiensi synodo
Palladius declaratus est, anathema. Sed et eos
qui contra veritatem Nicaenae synodi repugnantes
sunt, condemnamus. »
59.
Limenius episcopus Vercellensis dixit:
« Arianam doctrinam saepe esse damnatam manifestum
est; et ideo Palladius conventus in hac sacra
synodo Aquileiensi, quia noluit se corrigere vel
emendare: sed magis probavit reprehensibilem,
et se oletavit perfidia, quam se publice confessus est
tenere, hunc 802 sententia mea et ego profiteor a
consortio sacerdotali esse privandum. »
Maximus episcopus Emonensis dixit: « Palladium,