PL 16, col. 94

De officiis ministrorum (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In English: On the Duties of the Clergy 1.48 · On the Duties of the Clergy 1.49

infirmitas etiam perfectorum, illic plena perfectio.
Ideo et dies illos requirit vitae aeternae, qui sunt, non
qui praetereunt; ut cognoscat quid sibi desit, quae
terra sit repromissionis perpetuos fructus ferens,
quae prima apud patrem mansio, quae secunda, quae
tertia, in quibus pro ratione meritorum unusquisque
requiescet.
238.
Illa igitur nobis expetenda, in quibus perfectio,
in quibus veritas est. Hic umbra, hic imago,
illic veritas. Umbra in Lege, imago in Evangelio,
veritas in coelestibus [(Hebr. X. 1, et seq.)] . Ante agnus
offerebatur, offerebatur et vitulus, nunc Christus
offertur: sed offertur quasi homo, quasi recipiens
passionem; et offert se ipse quasi sacerdos, ut peccata
nostra dimittat: hic in imagine, ibi in veritate,

ubi apud patrem pro nobis quasi advocatus intervenit.
Hic ergo in imagine ambulamus, in imagine
videmus: illic facie ad faciem, ubi plena perfectio;
quia perfectio omnis in veritate est.
CAPUT XLIX.
Hic servandam in nobis virtutum imaginem, diaboli vero
et vitiorum eradendam, ac in primis avaritiae: quae
libertatem nobis adimit, variisque turbatos vanitatibus
imagine Dei spoliat.
239.
Ergo dum hic sumus, servemus imaginem,
ut ibi perveniamus ad veritatem. Sit in nobis imago
justitiae, sit imago sapientiae; quia venietur ad illum
diem. et secundum imaginem aestimabimur.
240.
Non inveniat in te adversarius imaginem

suam, non rabiem, non furorem; in his enim imago
nequitiae est. Adversarius enim diabolus sicut leo
rugiens quaerit quem occidat, quem devoret. Non inveniat
auri cupiditatem, non argenti acervos, non
vitiorum simulacra; ne auferat tibi vocem libertatis.
Vox enim libertatis illa est, ut dicas: Veniet hujus
mundi princeps, et in me inveniet nihil [(Joan. XIV,
30)]
. Itaque si securus es quod nihil in te inveniat,
cum venerit 64 perscrutari, dices illud quod dixit ad
Laban Jacob patriarcha: Cognosce si quid tuorum
apud me est [(Gen. XXXI, 32)] . Merito beatus Jacob,
apud quem nihil Laban suum potuit reperire! Absconderat

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.