PL 16, col. 966

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In English: Selections from the Letters of St. Ambrose 17.17

17.
Unde cum id advertas, Imperator, Deo primum,
deinde patri et fratri injurias irrogari, si
quid tale decernas; peto ut id facias, quod saluti
tuae apud Deum intelligis profuturum.
RELATIO SYMMACHI URBIS PRAEFECTI.
Imperatoribus supplicat senatus nomine, ut veteres religiones
instaurentur, ac reparetur ara Victoriae, ut
ad eam jusjurandum exigatur more antiquo; non
enim superiores principes in eo imitandos, quod eam
sustulere, sed in eo quod alios ritus non sustulerunt.
Hoc ab eis Romam poscere, et profecto sine damno
aerarii concedi posse: iniquum autem illud habendum,
quod bona sibi legata Vestales sacrificique adire
prohibeantur: quam rem dii ulti dicuntur immissa

fame. Negat denique dicendum, quod petit, sumptum
publicum: et orationem cohortando imperatores
ad postulata sibi praestanda claudit.
1.
« Ubi primum senatus amplissimus, semperque
vester, subjecta legibus vitia cognovit, et a principibus
piis vidit purgari famam proximorum temporum,
boni saeculi auctoritatem secutus, evomuit diu
pressum dolorem, atque iterum me querelarum
suarum jussit esse legatum: cui ideo divi principis
denegata est ab improbis audientia quia non erat
justitia defutura, domini imperatores Valentiniane,
Theodosi, et Arcadi inclyti, victores ac triumphatores,
semper augusti.
2.
« Gemino igitur functus officio, et ut praefectus
vester gesta publica prosequor, et ut legatus civium

mandata commendo. Nulla est hic dissensio voluntatum;
quia jam credere homines desierunt aulicorum
se studio praestare, si discrepent. Amari,
coli, diligi, majus imperio est. Quis ferat obfuisse
reipublicae privata certamina? Merito illos senatus
insequitur, qui potentiam suam famae principis praetulerunt.
3.
« Noster autem labor pro clementia vestra ducit
excubias. 829 Cui enim magis commodat quod instituta
majorum, quod patriae jura et fata defendimus,
quam temporum gloriae: quae tum major est,
cum vobis contra morem parentum intelligitis nil
licere? Repetimus igitur religionum statum, qui
reipublicae diu profuit. Certe numerentur principes

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.