PL 16, col. 982

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In English: Selections from the Letters of St. Ambrose 18.37 · Selections from the Letters of St. Ambrose 18.38 · Selections from the Letters of St. Ambrose 18.39

37.
Quem etiam magis sacrificiis deditum, quam
Carthaginensium ducem Hamilcarem reperimus?
Qui cum toto praelii tempore inter acies positus dimicantes,
sacrificium faceret; ubi partem suorum
victam esse cognovit, in ipsos quos adolebat, se praecipitavit
ignes: ut eos vel corpore suo restingueret,
quos sibi nihil profuisse cognoverat. 842
38.
Nam de Juliano quid loquar? qui cum
responsis haruspicum male credulus esset, ademit
sibi subsidia revertendi. Ergo in communi casu non
est communis offensa; neminem etenim promissa
nostra luserunt.
39.
Respondi lacessentibus tamquam non lacessitus;
refellendae etenim Relationis, non exponendae
superstitionis mihi studium fuit. Te tamen, imperator,

ipsa eorum relatio faciat cautiorem. Nam cum
de superioribus principibus texuisset, quia prior eorum
numerus ceremonias patrum coluit, recentior
non removit; addidisset etiam: si exemplum religio
veterum non facit, faciat dissimulatio proximorum;
evidenter docuit quid et fidei tuae debeas, ut gentilitii
ritus non sequaris exemplum: et pietati, ut fratris
statuta non violes. Si enim pro suis dumtaxat partibus
eorum dissimulationem principum praedicarunt,
qui cum essent christiani, decreta tamen gentilium
minime removerunt: quanto magis amori debes deferre
fraterno, ut qui dissimulare deberes, etiamsi
quid forsitan non probares, ne fraternis derogares
statutis, et nunc teneas quod et fidei tuae, et germanitatis
necessitudini judicas convenire.
EPISTOLA XIX.

AMBROSIUS a VIGILIO ad episcopatum recens allecto, ut
sibi formam institutionis traderet, obsecratus, admonet
ne fideles cum infidelibus patiatur inire conjugia:
deterreat populum a fraudibus atque fenoribus: ad
hospitalitatem vero illum hortetur: sed potissimum
ut memorata christianorum cum gentilibus matrimonia
efficacius prohibeat, historiam Samsonis universam
decurrit atque edisserit.
AMBROSIUS VIGILIO.
1.
Poposcisti a me institutionis tuae insignia, quoniam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.