PL 16, col. 995

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In English: Selections from the Letters of St. Ambrose 20.3 · Selections from the Letters of St. Ambrose 20.4 · Selections from the Letters of St. Ambrose 20.2

3.
Acclamatum est sequenti die in Ecclesia:
etiam praefectus eo venit; coepit suadere vel ut
basilica Portiana cederemus. Populus reclamavit.
Ita tunc discessum est, ut intimaturum se imperatori
diceret.
4.
Sequenti die, erat autem Dominica, post
lectiones atque tractatum, dimissis catechumenis,
symbolum aliquibus competentibus in baptisteriis
tradebam basilicae. Illic nuntiatum est mihi comperto
quod ad Portianam basilicam de palatio decanos
misissent, et vela suspenderent, populi partem eo
pergere. Ego tamen mansi in munere, missam facere
coepi.
5.
Dum offero, raptum cognovi a populo Castulum
quemdam, quem presbyterum dicerent Ariani. Hunc
autem in platea offenderant transeuntes. Amarissime

flere, et orare in ipsa oblatione Deum coepi, ut subveniret,
ne cujus sanguis in causa Ecclesiae fieret:
certe ut meus sanguis pro salute non solum populi,
sed etiam pro ipsis impiis effunderetur. Quid multa?
Missis presbyteris et diaconibus, eripui injuriae
virum.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.