PL 160, col. 198
Chronica (Sigebertus Gemblacensis), J. P. Migne
luant diversa pro meritorum qualitate supplicia, ad
ea exequenda deputatis ibi demonibus; quorum se
crebro voces, iras et terrores, sepe etiam ejulatus
audisse dicebat, plangentium quod animae damnatorum
eriperentur de manibus eorum per elemosinas
et preces fidelium, et hoc tempore magis per
orationes Cluniacensium, orantium indefesse pro
defunctorum requie. Hoc per illum abbas Odilo
comperto, constituit per omnia monasteria sibi subjecta,
ut sicut primo die Novembris solemnitas omnium
sanctorum agitur, ita sequenti die memoria
omnium in Christo quiescentium celebretur. Qui ritus
ad multas aecclesias transiens, fidelium defunctorum
memoriam solemnizari facit.
999. 16. 3.
[(Glab. Rod. I, 4.)] In Italia Crescens patriciatu
Romanorum arrepto contra Ottonem imperatorem
rebellat.
1000. 17. 4.
[(A. Leod.)] Anno Jesu Christi millesimo secundum
supputationem Dionisii multa prodigia visa sunt.
Terraemotus factus est permaximus; cometes apparuit;
19 Kalendas Januarii circa horam 9 fisso caelo
quasi facula ardens cum longo tractu instar fulguris
illabitur terris, tanto splendore, ut non modo qui
in agris erant, sed etiam in tectis, irrupto lumine
ferirentur. Qua caeli fissura sensim evanescente,
interim visa est figura quasi serpentis, capite quidem
crescente, cum ceruleis pedibus.
1001. 18. 5.
Octavianus secundum quosdam Romanae aecclesiae
142us presidet [(cf. Mar. )] . [(GLAD. ROD. I, 4.)]
Otto imperator Romae Crescentem patricium bello
aggreditur; sed victus Crescens et ex fuga retractus,
capitur, vilique jumento averse impositus circumducitur,
et paulatim membris truncatus, ad ultimum
ante urbem suspenditur.
1002. 19. 6.
Otto imperator degens Romae, dum cum Romanis
se remissius agit, tractans qualiter jura regni et
aecclesiae ad antiquum statum reformaret, Romani
per hoc ad contemptum ejus adducti, subito contra
eum conspirant, et aliquot militum ejus peremptis,
eum in palatio obsident. Unde per industriam Heinrici
ducis Bajoariae et Hugonis marchionis Italiae
simulato pacto vix extractus, Roma decedit cum Silvestro
papa. Et quia uxor Crescentis imperatorem
spe regnandi ad amorem suum pellexerat, dolens
pro ejus discessu, venenum ei misit; quo ille consumptus,
inter remeandum in Italia moritur. Milites
transalpini corpus imperatoris defuncti cum insignibus
imperii ad Galliam referentes, crebris Italorum
incursibus lacessiti, armis sibi viam parant. Sed