PL 160, col. 383

Chronica (Sigebertus Gemblacensis), J. P. Migne

Codice B2 deperdito, continuationis tantum dare possumus ea quae Miraeus inde excerpsit. At multo plura
fuisse, docet quod huic superstructum supra diximus col. 29 Chronicon S. Bavonis; ubi non modo ex Miraeanis
leguntur plurima, sed multa quoque alia, quae procul dubio ex Valcellensi desumpta sunt; sed quaenam sint illa,
id quidem certo dici nequit, quum aliis etiam praeter B2. fontibus usus fuerit compilator Gandensis. E continuatione
Burburgensi quaedam ibi leguntur sub a. 1122, 1126, 1136-1135, 1137-1140, 1144, 1145, ex Aquicinctina
a. 1149-1152. Haec igitur omnia compilator Gandensis aut ex B5 C5 collegit, aut jam in B2 invenit,
id quod libentius crediderim eo quod Chronicon ad a. 1150 habet quaedam quae non in B5, sed in B1 leguntur;
B1 autem Valcellensi ad manus fuisse satis apparet. Sed, ut haec incerta linquamus, illud certum est,
Valcellensem codicem propriam continuationem non habuisse, sed codici B vel fortasse B5 usque ad a. 1163
descripto, additamenta tantum adspersisse, e Vita Norberti, continuatione Praemonstratensi et fortasse etiam
Burburgensi, nec non aliunde petita.
1114.
[(Cont. Praem.)] Concilium Conone Prenestino
episcopo et Romane ecclesie legato presidente Belluvaci
celebratum est.
1115.
[(V. Norb.)] Tanchelinus hereticus, qui Andoverpiam,
Walacram et circumjacentes insutas et
maritima loca in partibus illis multis heresibus infecerat,
occiditur. Castrum Encres, Hugone Camdavena
pulso, qui illud usurpaverat. Balduinus comes
Flandriae cepit, et Karolo consobrino suo dedit. [(C. Praem.)]
Lambertus episcopus Atrebatensis moritur.
Petrus eremita ex Syria reversus, apud Huyum
moritur, et sepelitur in monasterio a se fundato, ad
Mosam fluvium. Claravallis fundatur, cujus primus
abbas fuit sanctus Bernardus.
1117.
Balduinus comes Flandrensis, quia Hugo

Candavena terram ejus, ubi poterat, rapinis et incendiis
vastabat, castrum sancti Pauli obsedit; sed
Eustathio comite Boloniae mediante, Hugoni reconciliatus
rediit.
1119.
[(Ib.)] Balduinus comes Flandrie, Callisti
pape ex sorore nepos, obiit. [(V. Norb.)] Cono, Prenestinus
episcopus et legatus apostolicus, synodum
Colonie celebrat, et Heinrici imperatoris excommunicationem
promulgat. Huic synodo interfuit. Norbertus,
postea Premonstratensis ordinis institutor,
tunc recenter conversus. in peregrino habitu.
112.
[(Ib.)] Bartholomeus Laudunensis episcopus
et Norbertus abbas Premonstratam ecclesiam fundant.
Norberto, Colonia cum sanctorum reliquiis
redeunti, Ermensendis, comitissa Namucensis, offert

ecclesiam in villa sua Floreffia, ad fratres in ea collocandos.
1124.
[(Ib.)] Canonici Andoverpenses, a Godefrido
Bullonio, duce Lotharingie et marchione Andoverpensi
fundati, Norberto et sociis ejus templum sancti
Michaelis cedunt, et inde ad edem beate Marie virginis
migrant.
1125.
Viconiense monasterium apud Valentinianas
incohatur, quod inter Premonstratensia est
pulcherrimum.
1126.
[(Ib.)] Godefridus comes Capenbergensis,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.