PL 160, col. 713

Vita Deoderici (Sigebertus Gemblacensis), J. P. Migne

Set postea misso Rothardo diacono, eam ab aecclesia
quae dicitur ad Vincula, ubi hoc factum fuerat,
domno papa concedente, asportavit. Praeterea infirmantibus
salubris provenit, si quis cum fide apud
Sanctum Vincentium, ubi reposita veneratur a populis,
eam tangere meruerit.
De sancto Vincentio levita. Beatum martyrem et levitam Vincentium in civitate quadam antiquissima,
quae ad solum usque jam longo tempore diruta fuerat,
Corduno nomine,
quae ab Arethio duodecim
milibus distat, ex monasterio proximo satis pulchro
ornatu, quod multa itidem frequentia venerabatur,
Bertraus diaconus, comitante secum quodam clerico
episcopi Arietini, cui nomen Crisulfus, indice loci,
cum magna licet difficultate, vitae quoque non minimo

periculo, transtulit. Hunc ex Hispania in Italiam
deportatum firmiter asseruerunt. Cujus modum
translationis postea, domno praesule Beneventum
veniente, dum nurui imperatoriae a Graecia venienti
obviam missus esset, plenius cognovimus. Juxta Capuam
siquidem monasterium jam pene dirutum nomine
sancti Vincentii reperimus, quod grandi
et miro opere quondam a fratribus tribus nobilibus
constructum, veterani qui ibi tunc pauci visebantur
monachi dixerunt, et corpus sancti Vincentii
postea a duobus monachis ex Hispania ibi clam deportatum,
atque deinceps multis temporibus maxima
veneratione habitum, donec a paganis eodem monasterio
vastato, corpus sanctum inde sublatum et ad
praedictam Cordunensem civitatem esse translatum.

Tunc etiam episcopus Ariethinus non modicam
portionem sanguinis beatissimi prothomartyris
Stephani in vase cristallino optime auro gemmisque
composito, et de sanguine Innocentum in alia pixide,
et de capillis sancti Petri, breviculis per singula appositis,
quamvis invitus et summo in discrimine apud
imperatorem sui suarumque rerum positus, dedit; et
quia redemptionis suae facultas eum angustabat, precatorem
suum nostrum venerabilem praesulem per
hoc et per corpus sancti Vincentii paravit, atque sic
in gratiam imperatoris, eo interveniente, vix rediit.
De hoc ipso beato martyre plures Italorum episcopi
jam ante saepe temptaverant ut id adquirere possent
in quibus Ambrosius Bergamensis, pro eo quod sedes

episcopatus sui in honore sancti Vincentii esset, et
ante breve tempus, cum quibus potuerat, diem quod
eum excepturus esset statuerat. Set Domino ordinante,
ut in crastinum ille condixerat, nocte praecedenti
a nostris praeoccupatum, est. Hoc clerici de
monte Romarici tulerunt.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.