PL 160, col. 939

De laude et inventione sanctae crucis (Berengosus Trevirensis), J. P. Migne

Sed sciendum est quod, inter alios duodecim
fratres, duo tantum antiquos imitati sunt patres,
quoniam Joseph et frater ejus Benjamin, cum caeteris
fratribus ire noluerunt in Dothaim, quia, cum
non Liae sed Rachelis essent filii, participes fraterni
non debebant esse consilii. Alii autem fratres, qui
nati fuerant ex ancillis aut Lia, quasi pro traditione
fraterna foris dispersi erant in via, quomodo in sagena
Ecclesiae, inter bonos et malos pisces sic ordo
distinctus, ut et mali mittantur foras, et boni remaneant
intus. Unde quomodo iidem fratres ac Judaei
piscium illorum figuram habuerunt, de quibus scriptum
est, malos autem foras miserunt [(Matth. XIII)]
,
mirum non est quod, qualis erga Joseph fratrum
suorum erat invidia, talis erga Christum Judaeorum,

videbatur esse perfidia. Sciendum est autem quod,
sicut ex merito bonae actionis Joseph typum meruit
habere Salvatoris, ita non ex operibus carnis, sed
ex operibus lucis mysterium in eo praefiguratum est
crucis. Sicut enim Joseph aliquandiu inclusus fuit
in cisterna, ita crux Dominica diu inclusa erat in
terra, quoadusque, gratia cooperante superna, et crux
a terra, et Joseph levaretur a cisterna. Et, sicut Joseph
a fratribus suis venditus est Ismaelitis, sic
principibus sacerdotum Christus venditus est ab Israelitis:
quoniam, sicut Joseph in exsilium traditus
est consilio Judae patriarchae, sic in mortem
crucis traditus est Christus consilio Judae Iscarioth
haeresiarchae. Proinde multiformi malitiae fratrum
illorum non incongrue comparatur malitia Judaeorum,

quoniam unum idemque mysterium Christi
tam illi blasphemavere quam isti. Sicut enim illi secundum
antiquae divinitatis judicium conscriptum
Joseph fratrem suum tenebrosae falsitatis vendiderunt
in Aegyptum, ita et isti ad imitandum ejusdem
malitiae signum, in tenebrosissimo quodam loco Dominicum
occultaverant lignum. Et sicut Joseph nequitia
fratrum suorum olim in carcerem est trusus,
sic malitia Judaeorum et crux in occulto, et Christus
in sepulcro jacebat inclusus, ut humanum genus
in hoc duplici mysterio ita divinae dilectionis
privaretur signo, ut nec vita sibi de Christo, nec salus
proveniret a ligno.
CAPUT IV. Quemadmodum Joseph liberatus est a carcere, vel Christus a morte, sic signum crucis liberatum est a reclusione.

Igitur quemadmodum satis evidenti ratione relatum
est qualiter in sepulturae Dominicae typum lignum
crucis diu videbatur occultatum, ita nunc vobis
in resurrectionis Dominicae referendum est signum
qualiter ad eumdem modum S. crucis elevatum
est lignum. Quia enim Dominici corporis sepultura
inveniendae crucis poterat esse figura, dignum
est ut, sicut carceri Joseph et sepulturae Domini
ejusdem crucis comparavimus absconsionem, ita
nunc apertioni carceris et resurrectioni Salvatoris,
ejusdem crucis attitulemus inventionem. Sicut enim
extractio Joseph a cisterna Dominicam significat resurrectionem,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.