PL 160, col. 940

De laude et inventione sanctae crucis (Berengosus Trevirensis), J. P. Migne

sic extractio crucis a terra eamdem
potest habere significationem; quia, sicut Joseph pro
salute fratrum suorum extractus est a cisterna, ita
crux Dominica pro salute populorum hodie trahebatur
e terra. Et, sicut ad unam eamdemque respicit
sortem, quod vel Joseph carcerem, vel Christus evaserat
mortem, sic virtutis utriusque cruci Dominicae
justam possumus rationem conferre, quae ad
eamdem figuram hodie soluta est ergastulo terrae.
Praeterea vero et hoc non est silendum a nobis, sed
spiritaliter potius discutiendum est vobis, quod crux
Dominica ad eumdem modum hodie liberata est ab
inclusione veterna, quo de carcere Pharaonis olim
liberatus est Joseph et pincerna. Unde gratias Deo
quod, sicut Joseph et Christus spiritaliter unam habuerant

sortem, dum et Joseph missus est in carcerem,
et Christus in mortem, ita Christianus populus
Judaeis nulla ratione volebat parcere, quoadusque
lignum Dominicum antiquae reclusionis educeretur
a carcere, sub eadem videlicet spiritalis intelligentiae
sorte, qua Joseph eductus est a carcere, et Christus
a morte.
CAPUT V Quemadmodum Joseph a Pharaone torque aurea, annuloque induebatur et stola, sic lignum crucis gemmis et auro decoratum est ab Helena regina.
Ergo, sicut sufficienter est dictum qualiter Joseph
in carcere, vel Christus in morte pro nobis
factus est maledictum, ita quid cum Joseph post
eductionem carceris a Pharaone sit factum, a nobis

remanere non debet intactum. Sed, quia sequens
sententia ita videtur cohaerere cum priori, ut causa
silendi nequaquam imponendum sit silentium ori,
dignum est ut pro confirmandis fidelium animabus
de his quae sequuntur aliqua dicamus. Sicut enim
Joseph, a praefati carceris ergastulo solutus, torque
aurea, sed et annulo ac stola figuraliter erat indutus,
ita Christus a morte pro humana resurgendo salute, indutus est fortitudine et praecinxit se
[(Psal. XCII)]
virtute. Adhuc etiam quasi sententia haec non sufficiat
sola, dicendum est nobis quid torque aurea,
sed et annulo significetur, ac stola. Sicut enim in
stola byssina et torque aurea duplex latet intelligentia,
dum per byssum caro virginea, et per torquem

coelestis significatur sapientia; sic in annulo
fidei summi Sacerdotis praefiguratur negotium, qui
per Petrum: Vos, inquit, estis genus electum, regale
sacerdotium [(I Petr. II)]
. Unde sciendum est quod,
sicut Joseph a Pharaone annulo et stola, et torque
aurea ornatus est figuraliter, sic Helena beatissima
lignum crucis exornavit historialiter, quando de regalis
munificentiae thesauro eamdem crucem gemmis
decoravit et auro. Adhuc etiam, sicut Joseph typum
nobis praetendit, quando diversis muneribus ornatus,
currum jucunditatis ascendit, sic Helena sacratissima
hodie nobis cornu salutis erexit, dum pro nostra
salute crucem Dominicam de imis ad summa provexit.
Praeterea vero, sicut Joseph, curru sublimatus
regali, voce praeconaria meruit ubique praedicari, sic

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.