PL 160, col. 943
De laude et inventione sanctae crucis (Berengosus Trevirensis), J. P. Migne
scypho, dignum est ut inventionem S. crucis hodie
non debeamus praeterire silentio, quam carceris
apertio, et currus ascensio, quamve frumenti divisio,
et scyphi testatur inventio.
CAPUT VIII. Sicuti ad exemplum Isaac oculi Judaeorum caligaverunt, quando pro invidia Christianorum lignum crucis absconderunt; ita lignum crucis idem populus invitus aperuit, quo Isaac filium suum nesciens benedixit.
Ecce quia sermo noster aliquantulum est dilatus
cum Japhet, dum pro praedicando mysterio crucis,
aliquandiu immorati sumus cum Joseph, restat ut
jam ex utraque lege absque pretio commutantes vinum
et lac, de horreis Joseph ad puteos transeamus
Isaac. Sed priusquam de eisdem puteis aliquid dicamus,
nil obstat si de caligine oculorum ejus pauca
praemittamus, praecipue cum, secundum comparationem
boni et mali, caecitas illius caecitati Judaeorum
digne possit aequari. Non est autem sine re quod
hanc caecitatem filius incurrit Abrahae, quamvis caecitas
illa, quae contigit in Israel, non fuisset ex
Abraham et Sara, sed ex Agar et Ismael. Si enim
Sara referatur ad Agar, altera alteri libertate dispar
et conditione fit par; quia non ignotum est vobis
quae vel illa fuisset aut illa, cum una esset libera, et
alia ancilla. Unde quoniam libertate unius donavit
nos Deus, ideo servitute alterius deprimi non debemus,
ut cum Isaac tam perfectam consequamur libertatem,
ut exemplo illius nequaquam Judaeorum
imitemur caecitatem. Si enim ipse aliquantulum exterioribus
oculis caligavit, dum in seipso caecitatem
Judaeorum spiritaliter praesignavit, multo magis idem
Judaicus populus lumen veritatis interius amisit;
dum in absconsione ligni Dominici seipsum ab Ecclesiae
unitate divisit. Sed gratias Deo quod, sicut
oculi Judaeorum quasi cum Isaac olim caligaverunt,
dum pro injuria Christianorum eumdem thesaurum
Divinitatis occultaverunt, sic idem populus in inventione
S. crucis eamdem benedictionem nobis invitus
influxit, qua praefatus Isaac quondam filium suum
nesciens benedixit. Sicut enim Isaac filio suo benedictionem
nesciens porrexit, et tamen quid ei futurum
esset longe ante prospexit, sic Judaicus ille
populus exemplum sequens ejusdem Israelitae,
lignum crucis, quod revelare noluit sponte, revelavit
invite.
CAPUT IX. Ut Allophyli puteos Isaac obruerunt, sic Judaei lignum crucis absconderunt. Et quemadmodum lignum idem inventum est ab Helena regina, sic ab Isaac in eisdem puteis pura inventa est aqua.
Quoniam [ f., Hora est jam] ut, sicut praemittimus,
ad puteos illos transire debeamus, de quibus limpidioris
aquae pocula vobis propinare valeamus. Nihil
enim obstat, si puteos, quos Isaac apud alienam olim
foderat gentem, in honore S. crucis hodie revocemus
ad mentem, ne mysterium illud humani silentii tetro
suffocemus fumo, qualiter Allophyli insidiantes
eosdem puteos repleverunt humo. Quid igitur per