PL 160, col. 944
De laude et inventione sanctae crucis (Berengosus Trevirensis), J. P. Migne
Allophylos nisi Judaei; quid vero per puteos, nisi pro
funditas signatur Scripturarum Dei? Judaei etenim
Allophylis non incongrue comparantur, qui in absconsione
ligni Dominici humanae saluti diu insidiantur,
non attendentes videlicet elogium illud proverbii antiqui,
in quo dictum est: In insidiis suis capientur
iniqui [(Prov. XI)]
. Unde mirum non est quod, sicut
Allophyli aquam vivam obruerunt, dum puteos, quos
Isaac foderat, humo repleverunt, sic Judaei in absconsione
ligni Dominici aquam illam obruere supernam,
de qua scriptum est: Qui biberit aquam
quam ego do ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam
aeternam [(Joan. IV)]
. Sed gratias Deo quod, sicut Isaac,
ad exstinguendam sitim credentium, invenire meruit
puteos aquarum viventium, sic Judas Hebraeus,
licet huic operi se clamitaret indignum, hodierna
die Dominicum invenerat lignum. Praeterea vero,
sicut Allophyli puteos Scripturarum, terra malitiae
suae ad hoc conabantur obruere ne spiritalis intelligentiae
de eis vera posset aqua profluere, ita Judaei
lignum S. crucis diu volebant humo suffocare,
ne mysterii salutaris inde nobis posset unda manare.
Unde necesse est nobis ut, sicut Isaac de puteis patrum
suorum ad hoc solebat ejicere terram ut gratiae
salutaris aquam posset invenire supernam, ita
et nos pro inquirenda spiritalis intelligentiae unda,
tandiu cogitationum nostrarum debeamus penetrare
profunda, quoadusque de puteo cordis nostri totius
malitiae terra sublata, per mysterium crucis verae
innocentiae pura nobis resplendeat aqua.
CAPUT X. Quomodo puteus ille, cui nomen est viventis et videntis, convenire possit puteo divini sanguinis et mysterio crucis.
Ergo sicut ad emundandam carnalis immunditiae
cloacam in puteis Isaac spiritalem invenimus aquam,
ita nunc nobis ad irrigationem proficit mentis, si
cum eodem Isaac adhuc properemus ad puteum,
cui nomen est viventis et videntis. Licet enim illic
putei sint plures, et hic unus, per omnes tamen
unius sacramenti nobis offertur munus, quoniam in
omnibus una figura versatur, dum in singulis quibusque
sacra Scriptura signatur. Quis autem est vivens,
nisi Deus, de quo scriptum est: Vivit Dominus
et benedictus Deus meus? [(Psal. XVII.)]
Sed quis
sit videns, ipse nobis insinuavit ex se, qui ad Nathanael Cum esses,
inquit, sub ficu, vidi te [(Joan. I)]
.
Hic est puteus ille vivens, de quo dixit Apostolus: Vivit vero in me Christus
[(Galat. II)]
, ut exemplo
illius unusquisque nostrum ex eodem puteo hauriat
et vivat, de quo scriptum est: Si quis sitit, veniat
et bibat [(Joan. VII.)]
Unusquisque enim fidelium ex
puteo illius aeternaliter habet, qui omnibus vivit et
omnia videt, cum praefato scilicet Isaac in illo moriens,
et in illo vivens, quia et vivens vocatur et videns.
Sicut enim Isaac, secundum altiorem intelligentiam
mentis, deambulavit per viam quae ducit
ad puteum cui nomen est viventis - sic verus Isaac
per mysterium crucis, puteum vitae aperire dignatus