PL 160, col. 945
De laude et inventione sanctae crucis (Berengosus Trevirensis), J. P. Migne
est mundo, in quo divinae scientiae aquam posset
haurire de profundo. Sed, sicut per puteum, ut dictum
est, profunditas sacrae lectionis figuratur, ita
per viam, quae ducit ad puteum, humilitas Dominicae
passionis signatur, per quam nobis sacrae Scripturae
fluenta patuere spiritalia, quae ante passionem
Domini legali latuere sub palea. Unde ut et nos, ad
exemplum Isaac de puteo illo inebriemur Altissimi,
de quo scriptum est Bibite et inebriamini, charissimi [(Cant. I)]
,
dignum est ut ad viam quae ad eumdem
ducit ipsum praeviatorem sequamur et ducem,
qui ad currendam viam passionis pertulit in corpore
suo clavos, lanceam et crucem.
CAPUT XI. Quemadmodum a filia Pharaonis Moyses inventus est juxta ripam fluminis, sic ab Helena regina in Calvariae loca lignum inventum est crucis.
Igitur, quia, secundum Apostolum, non escam vobis
dedimus, sed lac, dum in figura Dominicae crucis
quaedam vobis enarravimus de Joseph et Isaac,
dignum est ut jam ad explicandam vobis aliam rem,
eodem modo de Isaac transeamus ad Moysen. Sicut
enim Moyses juxta ripam fluminis ea die divino inventus
est numine, in qua descendebat filia Pharaonis
ut lavaretur in flumine, sic hodierna die ab
Ecclesia plebis bifariae lignum crucis inventum est
in loco Calvariae. Quod, quia per judicium Divinitatis
occultum in eodem loco diu videbatur esse sepultum,
ideo nobis elabi non debet a memoria quod
ex invidia Judaeorum inde habet historia. Per suggestionem
enim Judaicorum pontificum Adrianus
imperator scelus perpetravit horrificum, dum ad
ostendendum Judaicae pravitatis exemplum, in loco
ubi lignum jacuit Dominicum, Veneri aedificavit templum,
ne Christiana devotio vel genua ibi flecteret,
aut votorum suorum Deo libamina redderet. Sed
gratias Deo quod, sicut filia Pharaonis vasculum illud
evacuavit, in quo Moyses aliquandiu inclusus
latitavit, sic Helena regina templum illud, quod ad
injuriam Dei idem Adrianus construxit, ad confessionem
diaboli hodierna die destruxit. Praeterea vero,
sicut Moyses de fluvio spiritalis intelligentiae haurire
meruit aquam divinae scientiae, ita et nos in mysterio
crucis haurire debemus aquas nostrae redemptionis,
de quibus scriptum est: Haurietis aquas in
gaudio de fontibus Salvatoris [(Isai. XII)]
. Adhuc
etiam, sicut Moyses in deserto montis Sina, ubi
nunquam Filius hominis requievit, filiis Israel
aquas amarissimas dulcorare consuevit, ita verus
Moyses per mysterium crucis dulcoravit aquas amaras
et insanabiles, quando suavitate indita, eas nobis
fecit esse potabiles. Et, sicut verus Moyses filios
Israel ab Aegyptia servitute dignatus est liberare,
quando currus Pharaonis et exercitum ejus projecit
in mare, sic Helena beatissima crucem Dominicam
a Judaica hodie captivitate liberavit, et in sinu Ecclesiae,
quasi optato in littore, collocavit. Unde orandum
est nobis ut, sicut idem Moyses Hebraicum populum
miraculo Divinitatis instruxit, dum [pro] medicandis